TheoFonsAd fontes fidei

De officiis ministrorum

OFFM · Ambrosius Mediolanensis · 391 · LA · 550 paragraphi · Psalmi: Vulgata · la.wikisource.org ↗

Claret ergo quoniam et aequitas imperia confirmet, et injustitia dissolvat. Nam quomodo potest malitia regnum possidere, quae ne unam quidem privatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata jura tueamur. Plurimum juvat benevolentia, quae omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia.

Affabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam valere plurimum. Sed hanc volumus esse sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii dedeceat sermonis adulatio; forma enim esse debemus caeteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide. Quales haberi volumus, tales simus: et qualem affectum habemus, talem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit: et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit. Ergo tamquam sub oculis constituti judicis, quidquid gerimus, in luce positum putemus, ut omnibus manifestetur.