TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Vita Consecrata, quae suas radices in Christi Domini exemplis doctrinisque habet, Dei Patris donum est Ecclesiae ipsius per Spiritum concessum. Evangelicorum enim consiliorum professione dotes Iesu propriae - virginis pauperis oboedientis - singularem constantemque suam obtinent « visibilem formam » in mundo simulque fidelium mens ad illud regni Dei mysterium dirigitur quod in historia iam operatur, sed suam in caelis adhuc exspectat consummationem. Progredientibus quidem saeculis nec viri defuerunt nec feminae qui, Patris vocationi parentes nec non Spiritus instigationi, hanc peculiarem delegerunt sequelam Christi ut se Ei devoverent « indiviso » corde.1Cfr. 1 Cor. 7, 34. Omnia et illi dereliquerunt, haud secus atque Apostoli, ut cum Christo manerent seseque Dei et fratrum famulatui sicut ille traderent. Hoc profecto modo aliquid contulerunt sane ad Ecclesiae mysterium munusque demonstrandum, multiplicibus vitae spiritalis apostolicaeque gratiis quas Sanctus Spiritus its largiebatur, quam ob rem adiuverunt quoque ut hominum societas renovaretur.

Notae

  1. 1. Cfr. 1 Cor. 7, 34.