Tanti quidem in Ecclesia ponderis sunt consecratae vitae partes, ut Synodum convocari censuerimus, ad eius significationem exspectationesque perscrutandas adventante iam novo millennio. In ipso synodali congressu voluimus ut iuxta Patres pariter praesentes adessent etiam complures consecrati viri ac mulieres consecratae, ne communibus deliberationibus eorum deficerent propriae partes. Omnes nobis conscii sumus divitiarum quas vitae consecratae donum ecclesiali adfert communitati ex ipsa suorum donorum institutionumque varietate. Gratias Deo simul referimus pro ordinibus religiosisque Institutis contemplationi aut apostolatus operibus destinatis, pro vitae apostolicae Societatibus, pro saecularibus Institutis, pro ceteris consecratorum coetibus nec non iis universis qui, in pectoris sui penetralibus, peculiari consecratione Deo se dicant. Intra Synodum ipsam veluti manu tacta est vitae consecratae universalis disseminatio, quae adest in cuiusvis terrarum partis Ecclesiis. Progressionem evangelizationis illa incitat ac comitatur variis in orbis regionibus, ubi non tantum grato animo recipiuntur Instituta a nationibus alienis ingredientia, sed etiam nova instituuntur, permagna cum formarum atque expressionum diversitate. Ita nempe, si quibusdam in orbis provinciis consecratae vitae Instituta difficiliora transire tempora videntur, aliis tamen locis mirabili quodam vigore efflorescunt, demonstrantes totius sui donationis Deo factae in Christo culturae et cuiusque populi historiae minime repugnare. Neque illa intra Ecclesiam dumtaxat catholicam floret; enimvero vigens ipsa maxime reperitur in Ecclesiarum Orthodoxarum monasticis Institutis tamquam necessaria earum figurae species, atque oriri incipit vel iterum apparere in Ecclesiis et communitatibus ecclesialibus ex Reformatione ortis veluti documentum communis gratiae Christi discipulorum. Hac e rerum comprobatione impulsio proficiscitur ad oecumenismum, quae cupiditatem plenioris usque inter christianos communionis nutrit, « ut mundus credat ».2Io. 17, 21.