Quandoquidem « ad Ecclesiae evangelizandi munus pertinet dialogus quoque cum religionum ceterarum sodalibus »,405IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 55. recusare non possunt vitae consecratae Instituta quominus in hac pariter provincia suam navent operam, ex proprio quoque charismate et secundum ecclesiasticae auctoritatis iudicia. Prima evangelizationis via quod attinet ad fratres sororesque alterius religionis ipsa erit vitae pauperis humilis castae testificatio quam fraternus in omnes amor pervadit. Simul autem spiritus libertas, quae ad consecratam vitam proprie pertinet, illi « vitae dialogo »406PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti, 42, a, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428. favebit in quo principale missionis nec non Evangelii Christi nuntiationis impletur exemplar. Ut mutuae comprehensioni et reciprocae observantiae nec non caritati prosint, poterunt praeterea colere Instituta religiosa congruas dialogi formas, benevola amicitia compositas et reciprocanti sinceritate, cum monasticis aliarum religionum sedibus. Aliam cooperationis regionem cum viris ac feminis alterius religiosae traditionis, communis efficit de vita humana sollicitudo, quae a misericordia ob dolores corporis et animi procedit usque ad industriam pro iustitia, pace et rerum creatarum custodia. His in partibus in primis vitae activae Instituta consensionem quaerent cum sodalibus aliarum religionum, in illo « operum dialogo »407PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428. quae ad altiorem quandam communicationem aperit viam. Peculiaris insuper locus actuosae congressionis cum aliarum traditionum religiosarum hominibus est conquisitio et provectio dignitatis feminarum. In aequalitatis iustaeque vicissitudinis inter virum ac feminam prospectu, beneficium praestans maxime a mulieribus consecratis adferri potest.408Cfr. Propositio 46. Haec aliaque consecratorum hominum officia erga dialogum inter religiones, idoneam poscunt in prima formatione et continuata educatione praeparationem, sicut etiam in studiis et investigationibus,409PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428. quoniam in hac difficiliore regione opus est ampla christianae rei cognitione tum etiam aliarum religionum, quam solida fides spiritalisque et humana maturitas comitantur.
Vita Consecrata
Notae
- 405. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 55.
- 406. PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti, 42, a, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428.
- 407. PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428.
- 408. Cfr. Propositio 46.
- 409. PONTIFICII CONSILII PRO DIALOGO INTER RELIGIONES et CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE Instructio Dialogo e annuncio. Riflessioni e orientamenti, 42, c, die 19 maii 1991: AAS 84 (1992) 428.