TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Communiter peracta lectio divina in veritate quaerenda, participatio precationis communis in qua Dominus se adfuturum esse pollicetur,400Cfr. Matth. 18, 20. amicitiae ac caritatis dialogus quo quis percipit quam iucundum sit fratres habitare in unum,401Cfr. Ps. 133 (132). benigna hospitalitas fratribus ac sororibus variarum confessionum christianarum praebita, reciproca comprehensio donorumque permutatio, consociata opera in communibus ministerii ac testimonii coeptis, totidem sunt oecumenici dialogi rationes, communi omnium Patri acceptae significationes nec non voluntatis documenta ut simul ad unitatem perfectam procedatur in veritatis atque amoris semita.402Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Ut Unum Sint, 28. Historiae quoque ac doctrinae ac liturgiae cognitio, tum etiam operum beneficorum et apostolicorum, inter alios christianos facere non poterit quin actionem oecumenicam usque efficientiorem sustineat.403Cfr. Propositio 45. Confirmare cupimus illa Instituta quae nativam suam ob indolem vel propter subsequentem vocationem se promovendae christianorum unitati dedunt et idcirco incepta studiorum et actionum concretarum pro ea excolunt. Nullum reapse vitae consecratae Institutum sentire debet eximi ab hoc officio adlaborandi se pro unitate. Animum praeterea convertimus nostrum ad catholicas Orientis Ecclesias, exoptantes ut etiam per monachicum virorum ac mulierum morem, cuius prosperitas gratia est sine intermissione imploranda, ut unitati proficere valeant cum Ecclesiis orthodoxis, per caritatis dialogum et communis spiritalitatis participationem, quod fuit indivisae Ecclesiae primi millennii patrimonium. Nominatim vero vitae contemplativae domibus committimus oecumenismum spiritalem precationis et cordis conversionis ipsiusque caritatis. Huius rei causa hortamur ut ibi adsint ubi variarum confessionum communitatis christianae inveniuntur ut eorum tota devotio ei quod « unum est necessarium »,404Luc. 10, 42. ad Dei cultum et deprecationem pro hominum salute simul etiam ad eorum evangelicae vitae testificationem secundum propria charismata, omnibus incitamentum evadat ut, secundum Trinitatis imaginem, vivant in illa unitate quam et voluit Christus et pro omnibus suis discipulis a Patre petivit.

Notae

  1. 400. Cfr. Matth. 18, 20.
  2. 401. Cfr. Ps. 133 (132).
  3. 402. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Ut Unum Sint, 28.
  4. 403. Cfr. Propositio 45.
  5. 404. Luc. 10, 42.