Qui dubii hodie sese interrogant complures sane sunt: « Quorsum consecrata vita? ». Cur hoc amplexandum vitae genus, cum tot interea permanent necessitates in caritatis ipsiusque evangelizationis regione, quibus responderi quidem licet nullis vitae consecratae peculiaribus susceptis officiis? Nonne est consecrata vita fortassis genus quoddam virium humanarum « iacturae » quae secundum efficientiae regulam adhiberi ad bonum quoddam maius possunt in totius hominum generis Ecclesiaeque utilitatem? Crebrius incidunt hodie haec quaesita, quoniam cultura rebus utilibus favens et technocratica arte valens impellit, quae rerum ac ipsarum personarum momentum ex earum aestimare vult comparatione facta cum subita earum « functione ». Ad huiusmodi interrogationes semper fuerunt, quemadmodum evangelicus unctionis Bethaniae eventus eloquenter commonstrat: « Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti ».412Io. 12, 3. Iudae autem qui pauperum necessitates praetendens de tanta conquerebatur iactura respondit Iesus: « Sine illam ».413Ibid. 12, 7. Haec semper valet responsio quaestioni, quam bona quidem fide tot homines sibimet ponunt de vitae consecratae commoditate: « Nonne vita propria collocari efficientius et rationabilius posset in societatis efficientis progressibus? ». Ecce Iesus respondet: « Sine illam ». Cui inaestimabile munus est tributum Dominum Iesum proprius sequendi, manifestum elucet posse Illum ac debere indiviso corde amari Eique omnem devoveri posse vitam, non quosdam dumtaxat actus vel momenta quaedam vel aliqua opera. Pretiosum effusum unguentum tamquam purus amoris actus proindeque ultra omnem « utilitatis » aestimationem indicium superabundantiae gratuitatis est, prout in vita exprimitur quae ideo ducitur ut Dominus diligatur Eique serviatur et ut quis eius dedicetur personae et eius Mystico Corpori. Verumtamen ex hac vita sine parsimonia « profusa » odor dimittitur quo universa repletur domus. Domus Dei, Ecclesia nempe, hodie haud minus quam heri exornatur et vitae consecratae praesentia ditatur. Id quod intuentibus hominibus videri potest tamquam iactura, personae Domini pulchritudine ac bonitate intus in animo correptae manifesta amoris responsio est, gratiarum actio exsultans quia peculiari prorsus modo admissa est ad Filii cognitionem eiusque divini in orbe muneris communionem. « Si cognoscet aliqui Dei filius percipietque amorem divinum et Deum increatum, Deum incarnatum, Deum passum, qui summum est bonum, Ei omnia dabit seque subtrahet non ceteris tantum creaturis immo vero etiam sibi ipsi, et sua cum omni persona hunc Deum amoris amabit ut se totum in Deum-hominem transformet qui supremus est Amatus ».414Liber Beatae Angelae a Fulginia. Grottaferrata 1985, p. 683.
Vita Consecrata
Notae
- 412. Io. 12, 3.
- 413. Ibid. 12, 7.
- 414. Liber Beatae Angelae a Fulginia. Grottaferrata 1985, p. 683.