TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

« Quid esset de mundo si religiosi ibidem non essent? ».415S. TERESIAE A IESU Libro de la Vida, c. 32, 11. Extra omnes leves functionum aestimationes, in eo habet vita consecrata pondus quod ipsa est gratuitatis atque amoris abundantia, eoque magis inter homines cum periculum est ne voragine rerum transeuntium suffocentur. « Hoc quidem dempto signo visu manifesto, periculum est ne ipsa caritas, qua Ecclesia universa vegetatur, frigescat, mirabilis ille vulgarique opinioni contrarius nuntius salvificus Evangelii hebescat, "sal" fidei in mundo evanescat, qui hac aetate ad saeculares accedit condiciones ».416PAULI VI Evangelica Testificatio, 3. Indigent Ecclesiae vita et ipsa hominum societas iis hominibus qui totos se Deo devovere valeant et aliis hominibus ex Dei amore. Nullo prorsus modo Ecclesiae renuntiare licet consecratae vitae, cum magna eloquentia intimam eius « sponsalem » essentiam aperiat. Ibi enim impetum novum vimque invenit Evangelii nuntiatio omnibus hominibus. Opus namque est iis qui paternam Dei faciem demonstrent maternumque Ecclesiae vultum, qui suam vitam exponant ut alii vitam habeant et spem. Eget consecratorum hominum Ecclesia qui antequam sese obligent ad unius alteriusve nobilis causae curam, gratia Dei se transfigurari patiantur atque Evangelio funditus se conforment. Suis reperit in manibus Ecclesia hoc praestans donum atque gratissimo animo se vovet ut aestimatione et precatione illud promoveat nec non ut idem aperta cohortatione recipiatur. Multum quidem interest ut episcopi presbyteri diaconi, qui sibi de evangelica huius generis vitae praestantia persuaserunt, operam dent ut detegant ac foveant praedicatione et discretione nec non prudenti auxilio spiritali vocationum germina. Ab universis praeterea christifidelibus constans poscitur precatio pro consecratis personis, ut eorum ardor ac facultas amandi usque augescant unde conducatur bono Christi odore417Cfr. 2 Cor. 2, 15. intra hodiernam societatem disseminando. Omnis tandem christiana communitas - pastores, laici, personae consecratae - vitae consecratae officium gerit tum etiam receptionis et sustentationis novis vocationibus oblatae.418Cfr. Propositio 48.

Notae

  1. 415. S. TERESIAE A IESU Libro de la Vida, c. 32, 11.
  2. 416. PAULI VI Evangelica Testificatio, 3.
  3. 417. Cfr. 2 Cor. 2, 15.
  4. 418. Cfr. Propositio 48.