TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ecclesiae figura, Maria, Sponsae sine ruga et macula quae Te imitata « virginaliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem »,427Lumen Gentium, 64. suffulcito consecratas personas ad aeternam et unicam contendentes Beatitatem. Visitationis Virgo, Tibi ipsas committimus, ut hominum necessitatibus obviam ire noverint adiumentum at in primis Iesum ipsum adportaturae. Mirabilia proclamare illas doceto quae in orbe Dominus patrat ut gentes cunctae nomen eius extollant. Confirma eas in navitate pro pauperibus, pro esurientibus et spe carentibus, pro extremis relictis tum pro omnibus qui animo candido Filium tuum conquirunt. Tibi, Mater, quae spiritalem apostolicamque tuorum filiorum ac filiarum exoptas renovationem amore nempe respondentium atque integra sui deditione Christo facta, fidenter nostram destinamus precem. Quae Patris effecisti voluntatem, in oboedientia alacris, in paupertate fortis, in virginitate fecunda hospitalis, a divino impetrato Filio tuo ut, quotquot iam eius sequelae in consecrata vita donum perceperunt, testificari sua transformata vita ipsum sciant, dum laetantes singulis cum fratribus ac sororibus reliquis ad caelestem patriam procedunt adque lucem numquam occasuram. Hoc Te poscimus, ut in omnibus et in singulis glorificetur honoretur ametur Summus rerum omnium Dominus, qui Pater est et Filius et Spiritus Sanctus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

Notae

  1. 427. Lumen Gentium, 64.