TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Laetificato, Sanctissima Trinitas, beata ac beatificans, filios tuos tuasque filias, quos ad amoris tui granditatem confitendam vocavisti, pariterque misericordis bonitatis tuae tuaeque venustatis. Pater Sancte, filios ac filias sanctificato, qui tibi sunt ob Tui nominis gloriam consecrati. Tua potentia eos comitare ut Te omnium rerum Originem esse ubicumque amoris ac libertatis pontem ipsi valeant testari. De vitae consecratae dono referimus Tibi grates, quae ex fide Te inquirit ac sua in universali missione omnes invitat ut ad Te progrediantur. Iesu Redemptor, Incarnatum Verbum, quem admodum vitae formam eos docuisti tuam quos vocaveras, ad Te allicere homines pergito qui nostri temporis hominibus misericordiae depositarii sint, tui reditus praenuntii, futurae resurrectionis vivi indices bonorum. A Te tuoque amore illos numquam seiungant ullae angustiae! Sancte Spiritus, Amor in corda effuse, qui mentibus gratiam tribuis et ardorem, perennis Fons vitae, qui Christi munus numerabilibus charismatibus ad effectum adducis, pro universis consecratis personis Te precamur. Earum repleto animos intima illa ac certa scientia se praeoptatas esse ut diligant, laudent, serviant. Effice ut tuam amicitiam experiantur, eas tua laetitia et consolatione repleto, adiuva eas ut difficultatum supervadant discrimina et fidentes post lapsus resurgant, speculum efficito illas divini decoris. Fortitudinem tribue iis ut nostri aevi occurrant provocationibus et gratiam addito qua benignitatem et humanitatem Salvatoris nostri Iesu Christi426Cfr. Tit. 3, 4. adferant.

Notae

  1. 426. Cfr. Tit. 3, 4.