TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Perennis Ecclesiae iuventus etiam hodie sese ostentare pergit: proximis enim decenniis, post nempe Concilium Vaticanum II, novae sive renovatae formae exstiterunt ipsius consecratae vitae. Saepenumero de Institutis agitur quae prioribus iam exstantibus similia sunt, verum ex novis spiritalibus et apostolicis impulsionibus enata. Vitalis eorum vigor oportet ab Ecclesiae auctoritate excutiatur, cuius est necessarias experiri probationes quibus et finis concitantis veritas confirmetur simulque nimia institutionum inter se consimilium multitudo vitetur, imminente scilicet periculo ne magno cum detrimento in parvulos manipulos diffringantur. Alias vero de experimentis agitur primis quae propriam quandam in Ecclesia identitatem quaerunt atque praestolantur donec a Sede Apostolica publice agnoscantur, cuius solius est ultimum ferre iudicium.26Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 605; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 571; Propositio 13. Testificantur novae hae vitae consecratae formae, quae antiquis subiunguntur, constans illud invitamentum quod plena sui donatio Domino facta, communitatis apostolicae species, ipsius fundationis charismata non cessant exserere in hanc nostram aetatem, et pariter indicium sunt donorum Spiritus Sancti inter se complentium. Attamen in novitate ipsa non Spiritus sibi contradicit. Hoc inde comprobatur quod nova genera consecratae vitae non dimoverunt praecedentia. Intra sic multiplicem varietatem adservari potuit fundamentalis unitas eandem propter vocationem ut quis perfectam conquirens caritatem Iesum sectetur castum, pauperem atque oboedientem. Quemadmodum in formis iam vigentibus reperitur, haec vocatio etiam ita in illis poscitur quae ut novas se praebent.

Notae

  1. 26. Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 605;Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 571;Propositio 13.