TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Operum synodalium uberem Nos colligentes proventum, universam convertimur ad Ecclesiam hac ipsa Apostolica Adhortatione ut non unis consecratis hominibus, verum etiam pastoribus fidelibusque fructus comparationis alicuius stimulantis offeramus, cuius progressionibus invigilare non destitit Sanctus Spiritus sua per veritatis amorisque munera. His renovationis annis obiit difficile laboriosumque tempus consecrata vita perinde ac ceterum reliquae vivendi viae in Ecclesia. Abundavit eadem haec aetas exspectationibus, conatibus et renovationis propositionibus eo nimirum spectantibus ut consiliorum evangelicorum professio corroboraretur. Verum haud contentionibus laboribusque caruit idem temporis spatium, quo videlicet experientiae vel beneficae non semper secundis consummatae sunt effectibus. Difficultates tamen ad animi debilitatem minime adducere debent. Oportet potius nova alacritate vires recipere, quia consecratae renovatae vitae ac roboratae Ecclesia eget spiritali apostolicoque auxilio. Hac ideo post-synodali Adhortatione appellare volumus religiosas communitates nec non ipsas consecratas personas eodem quidem animo quo epistola christianis Antiochenis ex Concilio Hierosolymitano data respirabat, dum simul idem illud experiri confidimus liciturum quod tunc descriptum fuit: « Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione ».27Act. 15, 31. Nec id solum: speramus enim etiam augescere posse laetitiam totius Dei populi, qui melius vitam consecratam perspiciens, magis conscia mente gratias reddere omnipotenti Deo hoc pro insigni dono poterit. Animum nostrum benigne quidem Synodi sodalibus aperientes, fructuose utiliterque usi sumus sententiis praestantibus quae per actuosas Synodi sessiones prodierunt, quibus assidue interesse voluimus. Eodem aequabiliter tempore universo Dei Populo ministrare studuimus catechesis institutiones quasdam ordinatas de consecrata vita in Ecclesia. In iis praecepta revocavimus quae iam in documentis insunt Concilii Vaticani II, quod quidem clarum exstitit destinatum subsequentium doctrinalium enucleationum ipsiusque considerationis a Synodo effectae dum eius peragebantur ardentes elaborationes.28Cfr. Propositiones 3.4.6.7.8.10.13.28.29.30.35.48. Dum sane optamus ut Ecclesiae filii, praesertim vero consecratae personae amanti animo hanc etiam accipiant Adhortationem, vota facimus ut progrediatur pervestigatio ad altius eximium vitae consecratae donum excutiendum triplici illo modo consecrationis communionis et missionis, utque consecratae personae, arte cum Ecclesia cumque eius Magisterio coniunctae nova detegant incitamenta unde spiritali et apostolica ratione nascentibus obviam procedant provocationibus.

Notae

  1. 27. Act. 15, 31.
  2. 28. Cfr. Propositiones 3.4.6.7.8.10.13.28.29.30.35.48.