TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

« Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. Et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: "Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum". Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite". Et audientes discipuli ceciderunt in faciern suam et timuerunt valde. Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et nolite timere". Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: "Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat" ».32Matth. 17, 1-9. Transfigurationis eventus decretorium momentum in Iesu ministerio designat. Revelationis est eventus quae in discipulorum animis fidem corroborat eosque ad Crucis praeparat tragoediam atque resurrectionis antecapit gloriam. Perpetuo hoc mysterium repetit vivendo Ecclesia utpote populus in itinere ad occursum eschatologicum suo cum Domino. Quemadmodum tres praeoptati Apostoli, transformatum Christi vultum contemplatur Ecclesia ut se in fide confirmet et periculum declinet ne ante deformatum ipsius vultum in Cruce perturbetur. Hic et illic illa Sponsa coram Sponso consistit, eius particeps mysterii eiusque luce circumfusa. Eadem hac luce omnes illius attinguntur filii et filiae, cuncti similiter ad Christi sequelam vocati in eo supremum propriae vitae sensum reponentes ut cum Apostolo dicere possint: « Mihi vivere Christus est ».33Phil. 1, 21. Verumtamen singulariter lucem experiuntur ex Verbo incarnato profluentem sine dubio homines ad vitam consecratam arcessiti. Evangelicorum enim consiliorum professio tamquam signum vaticiniumque illos ostendit fratrum communitati ipsique mundo. In iis ideo fieri non potest quin imaginem quandam vocis habeant verba Petri quasi in exstasi prolata: « Bonum est nos hic esse ».34Matth. 17, 4. Quae verba patefaciunt quidem totius christianae vitae christocentricam contentionem. Sed singulari etiam eloquentia absolutum exprimunt characterem in quo vocationis ad consecratam vitam densatur alta alacritas: « Quam pulchrum est Tecum commorari, Tibi nos dedicare, in Te unum omnem nostram dirigere vitam ». Re vera, qui specialis huius communionis amoris cum Christo recepit donum, eius splendore ut raptum se percipit: Ipse enim est « speciosus forma ... prae filiis hominum »,35Ps. 45 (44), 3. Incomparabilis ille.

Notae

  1. 32. Matth. 17, 1-9.
  2. 33. Phil. 1, 21.
  3. 34. Matth. 17, 4.
  4. 35. Ps. 45 (44), 3.