Patris appellatio tres hortatur discipulos in exstasim captos ut in Eo omnem reponant fiduciam Eumque vitae suae centrum constituant. Novam sane altitudinem a voce e caelo edita comparat invitatio qua Iesus in ipso vitae publicae limine eos ad suam vocaverat sequelam eosque ab usitatis eripuerat negotiis ut in suam admitteret consuetudinem. Ex hac praecipue singulari gratia intimae familiaritatis profluit in vita religiosa et facultas et necessitas donationis plenae sui ipsius in consiliorum evangelicorum professione. Prius et plus quam renuntiatio haec sunt propria mysterii Christi receptio, in media Ecclesia completa. Intra enim vitae christianae unitatem diversae vocationes velut radii sunt unici luminis Christi « super faciem Ecclesiae resplendentis ».36Lumen Gentium, 1. Pro suae vocationis saeculari natura eatenus laici referunt Verbi incarnati mysterium quatenus id totius mundi Alpha et Omega exsistit, fundamentum et regula virtutis omnium rerum creatarum. Christi vicissim capitis pastorisque imagines vivae sunt ministri sacri, qui suum populum hoc tempore illius « iam et nondum » regit, praestolantes eius cum gloria reditum. Concreditur consecratae vitae officium indicandi Filium Dei hominem factum sicut eschatologicam metam ad quam omnia tendunt, splendorem coram quo reliquae omnes expallescunt luces, pulchritudinem infinitam quae sola hominis cordi penitus satisfacere potest. Consecrata igitur vita non tantum illud postulat ut aliquis Christum sequatur toto corde, Eum amando super patrem et matrem, super filium et filiam,37Cfr. Matth. 10, 37. sicut a quolibet exposcitur discipulo, sed ut ea vivatur ratione qua totius exsistentiae assensio Christo accommodata significetur quae universam contentionem prodat praecapientem, prout semper sinunt atque ad charismata propria, eschatologicam perfectionem. Per consiliorum namque professionem non modo de Christo haurit homo consecratus vitae suae significationem, verum in se redintegrare, quantum fieri potest, nititur « formam quoque vitae, quam Filius Dei accepit mundum ingrediens ».38Lumen Gentium, 44. Virginitatem amplectens suum efficit virginalem Christi amorem quem hominibus confitetur uti unigenitum Filium, unum cum Patre;39Cfr. Io. 10, 30; 14, 11. eius dein paupertatem imitans, Filium eum profitetur, qui a Patre omnia recipit eique omnia in amore restituit;40Cfr. ibid. 17, 7.10. suae libertatis sacrificio adhaerescens ad filialis eius oboedientiae mysterium, infinito modo et amatum et amantem eum profitetur, qui sola Patris voluntate gaudet,41Cfr. ibid. 4, 34. quocum coniungitur perfecte et a quo in omnibus dependet. Hanc « conformativam » inducens mysterii Christi assimilationem, consecrata vita peculiari titulo implet illam « Trinitatis confessionem » qua cuncta signatur christiana vita, dum sublimem Dei Patris, Filii et Spiritus Sancti admiratam venustatem agnoscit et cum laetitia testificatur benevolam ipsius dignationem erga omnem hominem.
Vita Consecrata
Notae
- 36. Lumen Gentium, 1.
- 37. Cfr. Matth. 10, 37.
- 38. Lumen Gentium, 44.
- 39. Cfr. Io. 10, 30; 14, 11.
- 40. Cfr. ibid. 17, 7.10.
- 41. Cfr. ibid. 4, 34.