Filius, qui ut via ad Patrem ducit,48Cfr. Io. 14, 6. omnes vocat quos dedit ei Pater49Cfr. ibid. 17, 9. eam ad sequelam qua tota ordinatur vita. Ab aliquibus tamen - vitae nempe consecratae sodalibus - deditionem universalem flagitat, quae secum infert omnium rerum abdicationem50Cfr. Matth. 19, 27. ut intime cum Eo vivant51Cfr. Propositio 16. eumque sequantur quocumque ierit.52Cfr. Apoc. 14, 4. In Iesu vultu,53Cfr. Marc. 10, 21. qui est « imago Dei invisibilis »,54Col. 1, 15. splendor gloriae Patris,55Cfr. Hebr. 1, 3. excelsitas percipitur aeterni infinitique amoris qui radices ipsius exsistentiae tangit.56Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 3. Qui eo se sinit capi homo, non potest quin omnia deserat eumque sequatur.57Cfr. Marc. 1, 16-20; 2, 14; 10, 21.28. Haud secus ac Paulus arbitratur omnia « detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu », cuius in comparatione non dubitat affirmare: « Omnia ... arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam ».58Phil. 3, 8. Magnopere cupit unum idem cum Illo fieri, eiusque affectus vivendique mores sibi asciscere. Hoc consilium omnia relinquendi ac Dominum sequendi59Cfr. Luc. 1, 38. rationem efficit omnibus vocatis hominibus valentem omnibusque aetatibus. Evangelica consilia, quibus nonnullos Christus appellat ut suam virginis vitam secum partiantur et pauperis et oboedientis, poscunt et ostendunt, in iis quotquot ea complectuntur, expressam cupiditatem se Illi penitus conformandi. « Vivendo in oboedientia, sine proprio et in castitate »,60S. FRANCISCI ASSISIENSIS Regula bullata, I, 1. testificantur consecrati homines Exemplar esse Iesum in quo consummationem suam omnis assequitur virtus. Etenim eius species vitae castae, pauperis et oboedientis elucet ut severissimus modus Evangelii vivendi his in terris, modus qui dici potest divinus, quoniam receptus est ab Ipso Homine-Deo tamquam significatio eius coniunctionis Filii unigeniti cum Patre et cum Spiritu Sancto. Haec causa est cur in christiana traditione semper factus sit sermo de concreta vitae consecratae praestantia. Nec vero negari licet consiliorum evangelicorum observationem secum importare viam insigniter intimam ac fecundam communicandi ipsius operis Christi ad Mariae Nazarethanae exemplum, primae scilicet discipulae, quae in divini consilii ministerium per integram sui ipsius donationem tradere consensit. Omne enim munus eodem incipit animi habitu quem Maria in annuntiatione prodidit: « Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum ».61Luc. 1, 38.
Vita Consecrata
Notae
- 48. Cfr. Io. 14, 6.
- 49. Cfr. ibid. 17, 9.
- 50. Cfr. Matth. 19, 27.
- 51. Cfr. Propositio 16.
- 52. Cfr. Apoc. 14, 4.
- 53. Cfr. Marc. 10, 21.
- 54. Col. 1, 15.
- 55. Cfr. Hebr. 1, 3.
- 56. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptionis Donum, 3.
- 57. Cfr. Marc. 1, 16-20; 2, 14;10, 21.28.
- 58. Phil. 3, 8.
- 59. Cfr. Luc. 1, 38.
- 60. S. FRANCISCI ASSISIENSIS Regula bullata, I, 1.
- 61. Luc. 1, 38.