« Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite! ».42Matth. 17, 5. Gloriae Domini Iesu contemplatio in Transfigurationis icone ante omnia detegit personis consecratis Patrem omnium bonorum conditorem ac largitorem, qui ad se creaturam quandam suam allicit 43Cfr. Io. 6, 44. singulari quodam amore et ad peculiare quoddam munus. Huic obtemperans invitationi intima cum attractiva virtute coniunctae, vocata persona Dei amori se tradit qui ad suum solius ministerium eam vocat, totamque se Ipsi devovet et eius salutis consilio.44Cfr. 1 Cor. 7, 32-34. Hic vocationis ad vitam consecratam significatio tota consistit: totum Patris ipsius inceptum est,45Cfr. Io. 15, 16. quod ab iis qui electi sunt postulat responsionem.46Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicaded to works of the apostolate, 5, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum, 9, 184. Huius gratuiti Dei amoris experimentum adeo intimum vehemensque est ut eadem persona sibi respondendum esse sentiat absoluta vitae suae donatione, omnia tam praesentia quam futura illius manibus commendans. Hac prorsus de causa, ad sancti Thomas Aquinatis mentem, intellegi potest personae consecratae identitas, initio ducto ab ipse universitate eius doni, quod holocausto vero par iudicari potest.47Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-IIae, q. 186, a. 1.
Vita Consecrata
Notae
- 42. Matth. 17, 5.
- 43. Cfr. Io. 6, 44.
- 44. Cfr. 1 Cor. 7, 32-34.
- 45. Cfr. Io. 15, 16.
- 46. Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicaded to works of the apostolate, 5, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum, 9, 184.
- 47. Cfr. S. THOMAE AQUINATIS Summa Theologiae, II-IIae, q. 186, a. 1.