Ante omnia ideo sunt evangelica consilia sanctissimae Trinitatis donum. Annuntiatio est vita consecrata earum rerum quas suo amore Deus efficit, sua bonitate et pulchritudine. Nam « status religiosus ... Regni Dei super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines peculiari modo patefacit; supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti potentiam, in Ecclesia mirabiliter operantem, demonstrat ».68Lumen Gentium, 44. Primum illud est vitae consecratae officium ut adspectabilia reddat mirabilia quae in hominum vocatorum fragili natura operatur Deus. Non verbis, sed transfiguratae vitae suadenti eloquio testantur ipsi haec mirabilia gratiae portenta, quae Dominus exsequitur in iis quos Ille amat, nuntiando hominum stupori respondent illi. Quatenus consecrata persona a Spiritu sinit se perduci ad perfectionis culmen, eatenus exclamare valet: « Pulchritudinem video et considero claritudinem, gratiae fulgorem tuae refero et attonitus hunc contemplor ineffabilem splendorem; de mentis potestate exeo, dum de me ipse cogito; qualis fuerim et quid sim factus video. O rem miram! a me caveo, verecundia reverentia metu abstractus, ut ante te positus; nescio quid faciam timidus effectus, ubi consistam, ad quid appropinquem, ubi haec membra locem quae ad te pertinent, ad quae opera, ad quas actiones eadem destinem, haec divina mirabilia me obstupefacientia ».69SIMEONIS NOVI THEOLOGI Hymni, II, vv. 19-27: SCh 156, 178-179. Fit hoc modo consecrata vita unum quoddam vestigium eorum quae in historia Trinitas relinquit, ut vim rapientem atque cupidinem divinae venustatis homines animadvertere possint.
Vita Consecrata
Notae
- 68. Lumen Gentium, 44.
- 69. SIMEONIS NOVI THEOLOGI Hymni, II, vv. 19-27: SCh 156, 178-179.