TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Cum ad sanctam sanctificantemque Trinitatem referuntur evangelica consilia, eorum patescit altior significatio. Declarant enim amorem quem adversus Patrem in Spiritus Sancti unitate habet Filius. Iis in exsequendis vivit consecrata persona vehementiore quadam vi trinitariam et christologicam naturam qua universa signatur christiana vita. Caelibum virginumque castitas, quatenus significatio est donationis Deo factae indiviso corde,70Cfr. 1 Cor. 7, 32-34. effectum praebet infiniti amoris quo in vitae trinitariae secreta altitudine tres iunguntur divinae Personae; amorem hunc Verbum incarnatum usque ad vitae suae effusionem est testificatum; amor hic « in cordibus nostris per Spiritum Sanctum » diffusus est 71Rom. 5, 5. atque ad caritatis plenae responsionem incitat erga Deum et fratres. Deum unicum esse verum hominis thesaurum confitetur paupertas. Ad Christi specimen, qui « propter nos egenus factus est, cum esset dives »,722 Cor. 8, 9. impleta eadem paupertas declaratio evadit integrae donationis sui quam mutuo inter se tres divinae Personae efficiunt. Donum est quod in creatione redundat seque plene in Verbi Incarnatione eiusque morte redemptrice aperit. Secundum Christi imitationem observata oboedientia, cuius erat cibus Patris voluntatis procuratio,73Cfr. Io. 4, 34. pulchritudinem liberantem patefacit filialis et haud servilis famulatus, ubi conscientia propriorum officiorum viget et mutua valet fiducia, quae in historia amorosae congruentiae inter divinas tres Personas est repercussio. Quapropter destinatur consecrata vita ad perpetuo perscrutandum evangelicorum consiliorum donum veriore semper maioreque amore ad rationem trinitariam: erga Christum amore, qui ad sui ipsius compellat familiaritatem; erga Spiritum Sanctum a quo ad percipiendos eius impulsus animus aptatur; erga Patrem, qui prima est scaturigo extremaque vitae consecratae meta.74Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 4, die 9 nov. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 653 s. Fit igitur confessio simul et Trinitatis declaratio, cuius mysterium Ecclesiae indicatur veluti exemplar atque omnis vitae christianae formae origo. Ipsa quoque fraterna vita, cuius auxilio consecratae personae contendunt ut in Christo tales vivant quibus sit « cor et anima una »,75Act. 4, 32. sicut eloquens exhibetur Trinitatis confessio. Patrem enim illa profitetur, qui unam solam omnium hominum fieri vult familiam; incarnatum Filium fatetur, a quo in unitate colliguntur redempti quibus viam commonstrat exemplo suo, precatione, verbis suis et in primis morte sua, quae fons reconciliationis divisis dispersisque hominibus exsistit; Spiritum Sanctum confitetur uti Ecclesiae unitatis principium, ubi Ille haud spiritales coetus fraternasque generare desinit communitates.

Notae

  1. 70. Cfr. 1 Cor. 7, 32-34.
  2. 71. Rom. 5, 5.
  3. 72. 2 Cor. 8, 9.
  4. 73. Cfr. Io. 4, 34.
  5. 74. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Audientia generali, 4, die 9 nov. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 653 s.
  6. 75. Act. 4, 32.