In vita consecrate Praepositorum et Praepositarum munus, localium quoque, semper habuit pondus, cum ad spiritalem vitam tum ad missionem magnum. His inquisitionum et rnutationum annis nonnumquam necessitas est percepta hoc officium renovandi. At agnoscendum est eos qui auctoritatem habent primarum communitatis sustinendarum partium, non posse sese abdicare suo munere quippe qui fratrum ac sororum in spiritali atque apostolico itinere sint duces. In condicionibus illis, ubi sibi quisque uni consulit, difficulter fit ut officium illud agnoscatur et recipiatur quod pro cunctis sustinere debet auctoritas. Oportet tamen ut huius muneris momentum confirmetur, quod omnino est necessarium ut fraterna solidetur communio neve promissa oboedientia irrita evadat. Si auctoritas oportet ante omnia sit fraterna et spiritalis et si, qui ea pollet, hac de causa per dialogum fratres et sorores complecti debet dum de rebus agendis decernitur, memorare tamen iuvat spectare ad auctoritatem novissimum verbum, eique exinde facultatem esse tribuendam, ut consilia capta curet observentur.189Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 47-53, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 58-64; Codex Iuris Canonici, can. 618; Propositio 19.