TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Vita fraterna, quae veluti vita in amore participata habetur, signum est manifestum communionis ecclesialis. Ea ab Institutis religiosis et Societatibus vitae apostolicae peculiari studio colitur, ubi vita in communitate singularem significationem adipiscitur.178Cfr. Propositio 20. At communionis fraternae ratio nec a Saecularibus Institutis nec a formis singularibus vitae consecratae seiungitur. Eremitae, sua in vasta solitudine, non modo sese ab ecclesiali communione non subducunt, sed peculiari suo contemplationis charismate ei serviunt; virgines in saeculo consecratae suam explent consecrationem peculiari quadam communionis ratione cum Ecclesia particulari et universali; similiter viduae et vidui consecrati. Cunctae personae hae, discipulorum condicionem viventes, adimplere student Domini « novum mandatum » invicem diligentes, sicut ille nos dilexit.179Cfr. Io. 13, 34. Amor Christum compulit ad sui ipsius donationem usque ad summum crucis sacrificium. Inter discipulos quoque nulla datur vera unitas citra hunc sine condicione mutuum amorem, qui voluntatis alacritatem poscit serviendi profusis viribus, promptitudinem ad alium recipiendum sicuti est, nullo inducto iudicio,180Cfr. Matth. 7, 1-2. potestatem alii etiam « septuagies septies »181Ibid. 18, 22. ignoscendi. Personae consecratae « cor et anima una » factae182Act. 4, 32. amore eiusmodi in cordibus per Spiritum Sanctum diffuso183Cfr. Rom. 5, 5. interiore quadam necessitate compelluntur ut omnia habeant communia: bona scilicet materialia et experimenta spiritalia, talenta et consilia aeque ac apostolica proposita et caritatis opera: « In vitae communitate Spiritus Sancti vis et efficacia uni tributa simul ad omnes transeat necesse est... Et suo quisque dono fruitur ipsumque multiplicat communicando, ut ex alienis tamquam ex suis fructum capiat ».184S. BASILII Regulae fusius tractatae, Interrogatio 7: PG 31, 931. In vita proinde communi percipi quodammodo debet communionem fraternam, prius quam certae missionis instrumentum, theologale esse spatium in quo experiri quis potest Dominum resuscitatum mystice adesse185Cfr. Matth. 18, 20..186Cfr. S. BASILII Regulae brevius tractatae, Interrogatio 225: PG 31, 1231. Hoc quidem fit per mutuum illorum quotquot communitatis sunt participes amorem qui Verbo et sacra Eucharistia alitur, Reconciliationis Sacramento purificatur, sustentatur unitatis imploratione, quae est peculiare Spiritus donum iis qui ad Evangelium obsequenter auscultandum se comparant. Spiritus ipse animam inducit ad consortionem experiendam cum Patre eiusque Filio Iesu Christo,187Cfr. 1 Io. 1, 3. ex qua communione vitae fraternae fons exoritur. A Spiritu communitates vitae consecratae diriguntur ad officium suum inserviendi Ecclesiae cunctisque hominibus pro suo quaeque nativo ingenio. Hac in re magni momenti obtinent locum « Capitula » sive consimiles congressus, tam particulares quam generales, ubi debet quodque Institutum Superiores aut Antistitas deligere secundum regulas propriis Constitutionibus firmatas atque etiam, praelucente Spiritus fulgore, modos statuere unde custodiantur efficaciaque reddantur diversis in historiae ac culturae adiunctis charisma proprium et proprium spiritale patrimonium.188Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 51, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 235-237; Codex Iuris Canonici, can. 631 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 512 § 1.

Notae

  1. 178. Cfr. Propositio 20.
  2. 179. Cfr. Io. 13, 34.
  3. 180. Cfr. Matth. 7, 1-2.
  4. 181. Ibid. 18, 22.
  5. 182. Act. 4, 32.
  6. 183. Cfr. Rom. 5, 5.
  7. 184. S. BASILII Regulae fusius tractatae, Interrogatio 7: PG 31, 931.
  8. 185. Cfr. Matth. 18, 20.
  9. 186. Cfr. S. BASILII Regulae brevius tractatae, Interrogatio 225: PG 31, 1231.
  10. 187. Cfr. 1 Io. 1, 3.
  11. 188. Cfr. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS Instructio Essential elements in the Church's teaching on Religious Life as applied to Institutes dedicated to works of the apostolate, 51, die 31 maii 1983: Enchiridion Vaticanum 9, 235-237;Codex Iuris Canonici, can. 631 § 1;Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 512 § 1.