TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Episcopus pater est et pastor totius particularis Ecclesiae. Eiusdem est singula charismata agnoscere et tueri ipsaque promovere atque ordine disponere. Sua igitur pastorali caritate vitae consecratae charisma recipiet tamquam gratiam quae non respicit tantum Institutum aliquod, sed in totam Ecclesiam perfunditur. Sustentare iuvareque ita studebit personas consecratas ut, in communione cum Ecclesia, ad spiritalia pastoraliaque proposita pateant postulatis nostrae aetatis consentanea, fidelitatem erga fundatoris consilia servantes. Personae vitae consecratae, vicissim, liberaliter sociatam suam operam in Ecclesiam particularem suis pro cuiusque viribus conferent, proprio servato charismate, dum Episcopo arte adhaerentes operantur in provincia evangelizationis, catechesis, atque paroecialis vitae. Reminiscendum est Instituta Ecclesiae universalis famulatum conciliando cum Ecclesiae particularis munere congruam autonomiam ipsamque exemptionem, quibus complura ex iis fruuntur,217Cfr. Codex Iuris Canonici, Cann. 586 § 2 et 591; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 412 § 2. sibi vindicare non posse ut quaedam electiones iustificentur quae revera dissident ab ordinatae communionis necessitatibus quas recta vita ecclesialis requirit. Oportet contra ut pastoralia personarum religiosarum incepta benevolo et aperto instituto dialogo inter Episcopos et variorum Institutorum Praepositos decernantur et compleantur. Perattenta Episcoporum consideratio in Institutorum vocationem et munus atque ipsa vicissim Institutorum observantia in Episcoporum ministerium, una cum prompta acceptione pastoralium pro vita dioecesana eorum inceptorum, duas formas prae se ferunt illius ecclesialis unius caritatis quae cunctos ad bene constitutae communioni inserviendum compellit - charismaticae atque simul secundum cuiusque officia compositae - universi Dei populi.

Notae

  1. 217. Cfr. Codex Iuris Canonici, Cann. 586 § 2 et 591;Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 412 § 2.