TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Intra quoque Ecclesias particulares partes significantes agunt personae consecratae. Haec est ratio quae, initium ducens a conciliari doctrina de Ecclesia prout illa est communio et mysterium, atque a doctrina de Ecclesiis particularibus quae sunt Dei Populi particulae in quibus « vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia »,211Christus Dominus, 11. penitus excussa est et in subsequentibus documentis recepta. Horum ex consideratione rerum scriptarum clarissime patet sociatam personarum consecratarum cum Episcopis operam plurimum conferre ad ordinatum dioecesanae pastoralis rei progressum adipiscendum. Multam quidem operam dant consecratae vitae charismata caritati aedificandae in Ecclesia particulari. Variae enim species, ad quas evangelica recipiuntur consilia, declarationes sunt atque e spiritalibus donis manant, quae conditores et conditrices receperunt, atque ut tales exstant aliqua « Spiritus experientia, propriis discipulis tradita, ut secundum eim vivant, eam custodiant altioremque reddant et constanter augeant simul cum Christi Corpore iugiter crescente ».212CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS NOTAE directivae Mutuae Relationes, 11, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 480. Germana singulorum Institutorum proprietas singulare sanctificationis et apostolatus genus secum fert, quod certis translaticiis condicionibus gradatim firmatur, quas obiectiva elementa designant.213Cfr. ibid. Hanc ob causam Ecclesia curat ut Instituta adolescant et incrementum capiant ad Conditorum atque Conditricum mentem adque eorundem rectas traditiones.214Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 576. Quocirca iusta automonia singulis Institutis conceditur, per quam sua disciplina uti possunt et integrum servare suum spiritale atque apostolicum patrimonium. Est loci Ordinariorum hanc autonomiam custodire ac tueri.215Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 586; CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 13, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 481-482. Recipere ideo et aestimare vitae consecratae charismata debent Episcopi, in pastoralis actionis dioecesanae propositis dantes iisdem locum. Singularem curam ad iuris dioecesani Instituta conferre debent, quae Ordinarii loci peculiari sollicitudini committuntur. Dioecesis quae vita consecrata careat, praeterquam quod tot spiritalibus donis orbatur, aptis locis Deo perquirendo, peculiaribus apostolicis laboribus et pastoralibus viis, etiam periculum adit ne graviter mens illa missionalis extenuetur, qua maior Institutorum pars ditatur.216Cfr. Ad Gentes, 18. Quapropter vitae consecratae dono respondere necesse est, quod Spiritus Sanctus in Ecclesia particulari concitat, quodque cum gratiarum actione est accipiendum.

Notae

  1. 211. Christus Dominus, 11.
  2. 212. CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS NOTAE directivae Mutuae Relationes, 11, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 480.
  3. 213. Cfr. ibid.
  4. 214. Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 576.
  5. 215. Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 586;CONGREGATIONIS PRO RELIGIOSIS ET INSTITUTIS SAECULARIBUS et CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS Notae directivae Mutuae Relationes, 13, die 14 maii 1978: AAS 70 (1978) 481-482.
  6. 216. Cfr. Ad Gentes, 18.