Vitae consecratae communitatibus peculiare officium concredit Ecclesia ut communionis spiritalitatem augescant, primum intra se, deinde in ipsa ecclesiali communitate et ultra eius fines, caritatis dialogum usque instituendo vel restituendo, ibi potissimum ubi hodiernus mundus stirpium odio furoribusque mortiferis conflictatur. Diversis in nostri terrarum orbis societatibus - quae saepe cupiditatibus disparibusque studiis tenentur, ad unitatem quidem tendentes, dubitantes tamen de via ingredienda - collocatae consecratae vitae communitates in eas sicut fratres sororesque dissimiles aetate lingua cultuque personae conveniunt, tamquam signum illae se praebent dialogi, qui semper institui potest, nec non communionis quae diversitates aequare valet. Vitae consecratae communitates per suae vitae testificationem ad fraternitatis christianae dignitatem nuntiandas mittuntur nec non renovantem Boni Nuntii221Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 56, 2 febr. 1994, Città del Vaticano 1994, p. 66. virtutem, qui efficit ut omnes sicut filii Dei agnoscantur atque ad dilectionem in omnes pronam potissimumque in humillimos impellit. Communitates hae loci exstant spei et detectionis Beatitudinum, loci sunt in quibus amor, ex precatione vim hauriens, communionis videlicet a fonte, rogatur ut vitae ratio fiat et laetitiae fons. Internationalia in primis Instituta, quae nostra aetate quaestionibus illis signatur totum mundum complectentibus ac simul restitutis nationalismi simulacris, animare et testificare debent communionis sensum inter gentes, stirpes et culturas. Dum fraternitatis mens viget, quaestiones ad totum mundum porrectae minime particulares divitias inhibebunt, nec peculiaris cuiusdam dati obtestatio ceteris vel unitati officiet. Instituta Internationalia id efficaciter complere possunt, quippe quae ingeniose inculturationis provocationem sustinere debeant eodemque tempore peculiarem suam servare naturam.