TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Fraternam necessitudinem spiritalem ac inter varia Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae mutuam cooperationem sensus quidam ecclesialis communionis sustentat alitque. Personae enim quae communi Christi sequelae officio iunguntur atque ab eodem animantur Spiritu, facere non possunt quin, veluti unius vitis palmites, Evangelii amoris plenitudinem visibiliter ostendant. Spiritalis memores amicitiae, quam in terra saepenumero contraxerunt complures conditores et conditrices, ipsae, quamvis erga suum charisma fideles maneant, ad significandam inducuntur illustrem fraternitatem, quae in cotidiano testificationis officio pro Evangelio incitamento sit ceteris ecclesialibus partibus. Sancti Bernardi de religiosis diversis Ordinibus verba ad nostra usque tempora sunt accommodata: « Laudo omnes... Unum opere teneo, caeteros charitate ». Omnes vicissim aliis indigemus : « Faciet autem charitas ut ne illorum quidem fructu frauder, quorum instituta non sequor... Et quid mirum, si in hoc exilio, peregrinante adhuc Ecclesia, quaedam huiuscemodi sit pluralis, ut ita dixerim, unitas, unaque pluralitas... Sicut itaque illic multae mansiones in una domo, ita hic multi ordines sunt in Ecclesia una: et quomodo hic divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, ita ibi distinctiones quidem gloriarum, sed una domus. Porro unitas tam hic quam ibi, consistit in una charitate ».222S. BERNARDI Apologia ad Villelmum Sancti Theodorici, IV, 8: PL 182, 903-904.

Notae

  1. 222. S. BERNARDI Apologia ad Villelmum Sancti Theodorici, IV, 8: PL 182, 903-904.