TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Nonnulla religiosa Instituta, quae ad conditoris primigeniam mentem veluti fraternitates habebantur in quibus omnes sodales - sive sacerdotes sive non sacerdotes - aequales inter se considerabantur, progrediente tempore novam adepta sunt speciem. Instituta haec, quae « mixta » vocantur, fundationis charismate prae oculis habito, perpendant oportet sitne consentaneum et tolerabile ad primigeniam mentem et voluntatem redire. Patres synodales exoptarunt ut in id genus Institutis eadem omnibus religiosis iura officiaque adsignentur, praeter illa quae ex Ordine sacro oriuntur.261Cfr. Propositio 10; Perfectae Caritatis, 15. Ut hac de re quaestiones ponderentur eaedemque solvantur, apposita constituta est Commissio, cuius praestolandae sunt conclusiones, ut aptae depromantur electiones prout legitime statuetur.

Notae

  1. 261. Cfr. Propositio 10;Perfectae Caritatis, 15.