Spiritus, qui diversis temporibus multa vitae consecratae genera suscitavit, Ecclesiam sustinere non desinit, tum in Institutis quae nunc sunt fovendo renovationis officium in fidelitate erga primigenium charisma, tum nova charismata viris mulieribusque nostrae aetatis ministrando, ut institutiones condantur quae hodiernis provocationibus occurrere valeant. Divinae huius actionis signum sunt novae Institutiones, quibus notae insunt quodammodo novae prae translaticiis proprietatibus. Novarum communitatum proprietas saepe in eo est quod agitur de coetibus viris mulieribusque constantibus, clericis laicisque, matrimonio iunctis caelibibusque, qui peculiare vitae genus persequuntur, quod modo ex hac, modo ex illa eruitur translaticia forma, vel hodiernae societatis necessitatibus aequatur. Eorum quoque vitae evangelicae munus varie significatur, dum in universum declaratur ad vitam communitariam vehemens ardor, ad paupertatem precationemque. Moderandi munus clerici et laici pro cuiusque facultatibus participant, atque apostolicum opus ad novae еvаngеlizаtiоnis necessitates aperitur. Si quidem hinc est de Spiritus opera laetandum, illinc necesse est ut gressus fiat ad charismatum discretionem. Ut de vita consecrata sermo seri possit, primarium sane principium in eo nititur quod peculiaria novarum communitatum lineamenta et vitae genera praecipuis theologicis canonicisque elementis sustinentur, quae vitae consecratae sunt propria.262Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 573; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 410. Haec discretio sive in locali sive in universali ambitu necessaria est, ut uni Spiritui communiter oboediatur. In dioecesibus de vitae testimonio deque conditorum conditricumque harum communitatum recta fide inquirat Episcopus, similiter de eorum spiritali vita, de ecclesiali sensu in missione complenda, de institutionis rationibus atque de modis in communitatem admittendi; si quae sunt infirmitates perpendat et patienter consequentes fructus exspectet,263Cfr. Matth. 7, 16. ut charismatum veritatem agnoscant.264Cfr. Propositio 13, B. Nominatim ipse rogatur ut, ad perspicuas normas, de idoneitate iudicet eorum qui his in communitatibus ad ordines sacros accedere volunt.265Cfr. Propositio 13, C. Eiusdem principii discretionis virtute, in ipso vitae consecratae genere recenseri non licet illas etiam commendabiles vivendi rationes quas nonnulli christiani coniuges in consociationibus motibusque ecclesialibus accipiunt, quotiens suum amorem ad caritatis consummationem proferre nitentes iam matrimonii sacramento « uti consecrati »266Gaudium et Spes, 48. confirmant voto quodam obligationem castitatis vitae coniugalis propriae atque minime in filios neglectis officiis, paupertatem et oboedientiam profitentur.267Cfr. Propositio 13, A. Debita circumscriptio ipsius indolis talium experimentorum non eo spectat ut peculiare hoc sanctificationis iter subaestimetur cui scilicet haud desit Sancti Spiritus actio qui donis suis et impulsionibus infinitum in modum est locuples. Prae tantis divitiis donorum atque incitationum ad novationem, consentaneum videtur Commissionem institui quae quaestiones de vitae consecratae novis formis perpendat, ut authenticitatis normas statuat, quae in his decernendis et iudicandis iuvent.268Cfr. Propositio 13, B. Alia inter munera Commissio haec sub horum novissimorum decenniorum experientiae lumine aestimare debebit quas novas consecrationis formas ecclesiastica auctoritas ex pastorali prudentia et communi emolumento palam agnoscere possit easdemque fidelibus exhibere perfectiori vitae christianae studentibus. Novae hae vitae evangelicae sodalitates minime locum occupant illarum institutionum supra memoratarum, quae gradum insignem obtinent, sibi a traditione adsignatum. Etiam novae formae dono Spiritus adscribuntur, ut Ecclesia perenni cum magnanimitatis impetu suum Dominum sequatur, continenter ad Deum vocantem conversa, prout temporum signa significant. Sic mundo se ipsa ostendit sanctitatis operumque speciebus variegatam, veluti « signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».269Lumen Gentium, 1. Prisca Instituta, quorum complura per asperas temptationes transierunt saeculorum decursu fortiter toleratas, dialogum instituendo donaque permutando cum fundationibus quae nostra aetate oriuntur ditescere possunt. Hac ratione variarum vitae consecratae institutionum vigor, ab antiquissimis ad recentissimas, itemque novarum communitatum vis, erga Spiritum Sanctum fidelitatem fovebunt, qui principium est communionis et perpetuae novitatis vitae.
Vita Consecrata
Notae
- 262. Cfr. Codex Iuris Canonici, can. 573;Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 410.
- 263. Cfr. Matth. 7, 16.
- 264. Cfr. Propositio 13, B.
- 265. Cfr. Propositio 13, C.
- 266. Gaudium et Spes, 48.
- 267. Cfr. Propositio 13, A.
- 268. Cfr. Propositio 13, B.
- 269. Lumen Gentium, 1.