Certum institutionale temporis spatium, quod producitur ad perpetuam votorum professionem, proponitur Institutis quoque mulierum nec non virorum, cum de institutione agitur fratrum laicorum. Idem fere de claustralibus communitatibus dici debet, quibus cordi erit institutarum rationum apta conficere elementa quod pertinet ad authenticam vitae contemplativae formationem adque ipsius in Ecclesia specialem missionem. Synodales Patres vehementer sunt cohortati cuncta Instituta vitae consecratae et Societates vitae apostolicae ut rationem institutionis quam primum redigerent, institutorium scilicet consilium fundationis charismati conformatum, in quo perspicue dynamiceque iter faciendum ostenderetur ad plene propriae familiae religiosae spiritalitatem perficiendam. Ratio haec hodie omnino est necessaria: simul enim regulam dat ipsa Instituti spiritum transmittendi, ut idem in germana percipiatur sua bonitate a novis stirpibus, diversitatibus exstantibus culturae locorumque condicionum; simul personis consecratis instrumenta collustrat, ut idem spiritus in variis exsistentiae temporibus sustineatur, dum ad plenam fidei in Christum maturitatem proceditur. Si ergo verum est vitae consecratae renovationem praecipue ex institutione pendere, aequabiliter verum est hanc institutionem vicissim cum facultate coniungi quandam rationem viamque proferendi spiritali atque paedagogica sapientia ditatam, quae pedetemptim eum qui se consecrare vult ad Christi sensus induendos perducat. Institutio processus est vitalis per quem in Dei Verbum persona se convertit usque ad intimum sui ipsius recessum, eodemque tempore artem discit requirendi in mundo significationes Dei. Hac aetate, qua ex cultura magis magisque religiosi valores exterminantur, processus hic institutorius duplicem ob rationem magni est momenti: per eum persona consecrata non modo pergere potest fidei oculis Deum « videre » in mundo illo, qui ipsius praesentiam ignorat, verum etiam per sui charismatis testimonium quodam modo eius praesentiam « sensibilem » reddit.