Quandoquidem institutio esse debet etiam communitaria, peropportunus eius locus Institutis vitae religiosae et Societatibus vitae apostolicae communitas est. In ea enim initiatio fit ad laborem adque iucunditatem una simul vivendi. In fraternitate quisque cum eo vivere discit, quem Deus iuxta posuit, potiores eius virtutes accipiens pariterque diversitates et ipsius limites. Dona in primis communicare discit quae ipse omnium aedificandorum causa recepit, quandoquidem « unicuique ... datur manifestatio Spiritus ad utilitatem »2831 Cor. 12, 7..284Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 32-33, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 39-42. Eodem tempore inde a prima institutione intrinsecam missionalem consecrationis faciem commonstrare debet vita communitatis. Quapropter, primae formationis tempore, in vitae consecratae Institutis utile sane est quaedam re experiri, quae prudenter comitentur educatores atque educatrices, ut per dialogum cum illa cultura quae circa iacet apostolicae exerceantur affectiones, potestas se condicionibus accommodandi, operandi alacritas. Si altera autem ex parte magni refert ut persona consecrata gradatim evangelicam conscientiam consequatur quae bona ac non bona iudicare valeat tum suae culturae tum illius in quam postmodum operans incidet, ex altera quidem se exercere debet in difficili arte vitae unitatis, mutuae coniunctionis caritatis erga Deum atque fratres sororesque, dum experitur precationem esse animam apostolatus, sed etiam precationem apostolatu animari et incitari.