Spiritus iuventa invenitur quae progrediente tempore manet: ipsa enim in eo est quod quisque homo in omni vitae temporis spatio conquirit invenitque diversum officium agendum, peculiarem rationem exsistendi, vivendi et amandi.286Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 43-45, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 52-57. In vita consecrata primi anni quibus quispiam in vitam apostolicam plene immittitur difficiles per se ipsi habentur, cum a vita fere manu ducta transeatur ad plenae responsalitatis operis condicionem. Multum ideo interest ut frater sororve sustentet et comitetur novellas personas consecratas, ut opem ferat ad plane iuvenilem amorem studiumque erga Christum tenendum. Subsequenti tempore periculum cuiusdam consuetudinis exsistere atque invalescere potest despondendi animi temptatio exiguos propter effectus. Mediae tum aetatis consecrati homines sunt adiuvandi ut sub Evangelii et charismatici sensus lumine primigeniam electionem recognoscant, donationis plenitudinem cum rerum effectarum summa non confundentes. Id novum impetum incendet novaque argumenta ad electionem implendam ministrabit. Temporis aetas est qua essentiales res quaeruntur. Aetatis maturae tempus, una cum cuiuslibet personae auctu, comportare potest etiam periculum ne sibi uni quisque consulat, quam rem simul comitatur timor ut quis temporibus sit par, simul quidam habitus alicuius mentis intolerantis clausae laxatae. Perpetua institutio non modo iuvare vult ut recuperetur altior spiritalis apostolicaeque vitae gradus, verum etiam ut huius exsistentiae proprietas intellegatur. In ea namque, quibusdam mundatis personalitatis elementis, sui oblatio maiore cum puritate ac munificentia ad Deum ascendit atque in fratres sororesque sedatior et modestior simulque nitidior gratiisque ditior recidit. Donum quippe est atque experientia paternitatis maternitatisque spiritalis. Devexa aetas novas quaestiones ponit, quibus per prudentem quandam spiritalem operam est occurrendum. Quod gradatim ab agendo aliquis retrahitur, quibusdam in casibus morbi interventus atque necessaria ab opere cessatio, illam efficiunt experientiam quae summopere erudire potest. Condicio haec saepe acerba, personae consecratae seniori copiam dat sese paschali experientia imbuendi,287Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 513-514. cum Christo cruci affixo sese configurando, qui Patris voluntatem penitus complet et eius minibus se concredit, donec ei reddit spiritum. Haec configuratio nova est ratio consecrationis experiendae, quae cum efficientia alicuius muneris regendi vel apostolici operis non coniungitur. Cum autem tempus appetit sese coniungendi cum extrema hora passionis Domini, consecrata persona intellegit arcanum illum institutorium processum quondam incohatum iamiam Patrem esse completurum. Mors tum exspectabitur et parabitur tamquam summus novissimusque amoris actus suique deditio. His adiciendum quod, extra varia vitae tempora, omnis aetas, extrariis rebus intervenientibus, in discrimina venire potest - propter locum officiumve immutatum, ob operis difficultates vel apostolicos adversos eventus, dissensiones, a vita sociali quandam exclusionem, hisque similia - aut quasdam ob causas ad personam ipsam pertinentes - ob corporis animique adversam valetudinem, spiritalem aliquam siccitatem, luctus, inter personas simultates, vehementes temptationes, fidei identitatisve discrimen, vanitatis sensum, et ita porro -. Cum fidelitas difficilior evadit, personae alicuius praesidium validioris fiduciae vehementiorisque amoris est praebendum, cum personali tum communitaria ratione. Necesse est tunc ante omnia ut benigne adsit Superior; magnum proinde solacium a quodam fratre vel sorore insigniter auxiliante quoque obveniet, cuius sollicita curiosaque praesentia efficiet ut iterum detegatur foederis sensus quod Deus primus pepigit quodque repudiare non vult. Hoc modo persona probata purificationem accipiet et spoliationem veluti actus summi momenti assensionis Christo cruci affixo. Temptatio ipsa providum institutionis instrumentum in Patris manibus apparebit, veluti certamen non modo psychologicum, quod ipsum « ego » quoad se ipsum suasque infirmitates gerit, verum et religiosum, quod praesens Deus Crucisque virtus cotidie signant!
Vita Consecrata
Notae
- 286. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 43-45, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 52-57.
- 287. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 513-514.