TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Si quidem institutionis subiectum omni vitae tempore est ipsa persona, institutionis finis est universa humana creatura quae ad quaerendum amandumque Deum vocatur ex toto corde, ex tota anima et ex tota fortitudine288Cfr. Deut. 6, 5. et proximum sicut se ipsum.289Cfr. Lev. 19, 18; Matth. 22, 37-39. Erga Deum fratresque amor valida est vis, quae continenter auctus et fidelitatis cursum pervadere potest. In Spiritu vita ex natura primas profecto agit partes. In ea persona consecrata suam rursus invenit identitatem et altam tranquillitatem, adolescit in cotidianis provocationibus Dei verbi percipiendis atque germano sui Instituti instinctu duci se sinit. Spiritu impellente, orationis silentii solitudinis tempora acriter defenduntur atque ex Alto enixe sapientiae donum in cotidiano labore deposcitur.290Cfr. Sap. 9, 10. Humana fraternaque indoles sui cognitionem postulat suosque fines intellegit, ut incitamentum fulcimentumque in itinere ad plenam liberationem capiantur. Peculiare quidem momentum induunt, hodiernis in rerum adiunctis, interior libertas personae consecratae, eius affectionum complementum, facultas cum omnibus communicandi in propria potissimum communitate, animi quies, consensio cum dolentibus, veritatis amor, inter dicta et facta consensus. Apostolica qualitas mentem personae consecratae corque recludit eamque ad constantem actionis nisum comparat, veluti signum amoris Christi qui eam incitat.291Cfr. 2 Cor. 5, 14. Re ipsa id adducet ad rationum apostolicorumque operum accommodationem, in fidelitate servata erga spiritum mentemque Fundatoris vel Fundatricis inque traditiones deinceps effectas, dum considerantur mutatae iam condiciones historicae culturalesque, universales et locales, illius loci ubi opus fit. Cultus munerisque amplitudo, solida praehabita theologica institutione ad iudicium ferendum efficaci, ad praesentia tempora continuatam accommodationem requirit atque postulat ut diversae provinciae, ad quas quodque charisma intendit, peculiari modo animadvertantur. Oportet igitur cuiusque mens aperta maneat et quantum fieri potest versatilis, ut famulatus ad temporum necessitates concipiatur et agatur, instrumentis adhibitis quae culturalis progressus praebet. In charismatis demum amplitudine omnia alia postulata colliguntur, sicut synthesi quae propriae peculiaris consecrationis diversis in suis partibus continuam postulat perscrutationem, non tantum in apostolica verum et in mystica et ascetica parte. Id requirit ut quisque sodalis sui Instituti indolem, historiam ac missionem assidue vestiget, ut personalem communitatisque intellectum perficiat.292Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 512.

Notae

  1. 288. Cfr. Deut. 6, 5.
  2. 289. Cfr. Lev. 19, 18;Matth. 22, 37-39.
  3. 290. Cfr. Sap. 9, 10.
  4. 291. Cfr. 2 Cor. 5, 14.
  5. 292. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio Potissimum Institutioni, 70, die 2 febr. 1990: AAS 82 (1990) 512.