« Caritas Christi urget nos »:3202 Cor. 5, 14. omnis Instituti sodales posse idem repetere debent cum Apostolo, cum vitae consecratae munus sit in omni operari terrarum provincia ad Christi Regnum firmandum et prolatandum, dum quoquoversus, etiam in remotissimas regiones, Evangelii nuntius differtur.321Cfr. Lumen Gentium, 44. Re quidem vera missionalis operis annales testantur magnum beneficium quod evangelizandis populis illi contulerunt: ab antiquis monasticis Familiis ad recentiores etiam Institutiones in missione ad gentes dumtaxat versantes, a vitae activae Institutis ad alia contemplationi dedita,322Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 69; Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 927. innumeri homines suas vires collocaverunt in hac « primaria Ecclesiae actione ..., essentiali nec umquam conclusa »,323Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 31. quoniam ad multitudinem crescentem destinatur eorum, qui Christum non noverunt. Pergit etiam hodie idem officium vehementer Instituta vitae consecratae provocare nec non apostolicae vitae Societates: ab iis quam maximas partes poscit Evangelii Christi nuntiatio. Instituta etiam, quae oriuntur atque inter iuvenes Ecclesias operantur, invitantur ut missioni se aperiant inter non christianos, intra extraque suam patriam. Quamvis exsistant perspicuae difficultates quibus Instituta quaedam exponi possunt, peropportune tamen omnes id commonentur: sicut « fides corroboratur eam donando! »324Ibid. 2., sic consecratam vitam roborat missio ipsa, cui novum studium novasque addit agendi causas cuiusque excitat fidelitatem. Sua quidem ex parte praebet missionalis actuositas latos campos in quos multiplices vitae consecratae formae recipiantur. Feminis porro consecratis et religiosis fratribus laicis et Institutorum saecularium participibus offert missio ad gentes peculiares ac singulares omnino opportunitates ut opus expleant, quod omnino sit efficax. Saecularia deinde Instituta, utpote quae variis in vocationis laicalis propriis regionibus adsint, partem magni momenti agere possunt in evangelizandis locis ac structuris ipsisque legibus quibus humana consortio regitur. Valent praeterea bona evangelica iuxta illos homines testificare, qui nondum Iesu adepti sunt cognitionem et sic propriam conferre utilitatem missioni. Animadvertendum est eas apud nationes ubi radices egerunt non christianae religiones, summum accipere momentum vitae consecratae exsistentiam, simul per educationis caritatis humanitatis opera, simul per ipsum contemplativae vitae signum. Hanc maxime ob rem incitetur oportet novas inter Ecclesias constitutio communitatum contemplationi incumbentium, « cum ... vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat ».325Ad Gentes, 18; cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 69. Instrumentis dein congruis est promovenda aequabilis vitae consecratae partitio multiplicibus sub eius figuris, ut novus inde evangelizationis incendatur fervor, tum missis missionariis viris ac feminis, tum debito collato adiumento a vitae consecratae Institutis dioecesibus egentioribus.326Cfr. Propositio 38.
Vita Consecrata
Notae
- 320. 2 Cor. 5, 14.
- 321. Cfr. Lumen Gentium, 44.
- 322. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 69;Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 927.
- 323. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 31.
- 324. Ibid. 2.
- 325. Ad Gentes, 18;cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptoris Missio, 69.
- 326. Cfr. Propositio 38.