Qui Deum amat, omnium hominum Patrem, non potest quin et similes suos amet in quibus tot fratres sororesque agnoscit. Hanc ob causam fieri non potest ut ille neglegentem se praebeat dum animadvertit eorum multos nondum plenam amoris Dei novisse patefactionem in Christo. Hinc in primis, ex oboedientia Christi mandato, missionalis oritur impetus ad gentes quem quivis conscius sibi christianus cum Ecclesia communicat, utpote quae sit natura sua missionalis. Ardor hic animadvertitur a sodalibus potissimum Institutorum tam contemplativae vitae quam actuosae.315Cfr. Propositio 37, A. Officium enim consecratos consecratasque obstringit etiam inter non christianos316Cfr. Lumen Gentium, 46; PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69. repraesentandi castum pauperem oboedientem Christum, missionarium atque orantem.317Cfr. Lumen Gentium, 44.46. Suo charismati dynamice fidem servantes, ipsi per intimiorem consecrationem Deo factam318Cfr. Ad Gentes, 18.40. necessario se implicari sentiunt peculiari cooperatione cum missionali Ecclesiae navitate. Desiderium totiens a Teresia Lexoviensi prolatum, « te diligere ac facere ut diligaris », fervens sancti Francisci Xaverii anhelitus ut : « Si secum volvant quam rationem Dominus noster Deus petiturus de ipsis sit atque dotibus similiter tributis, eorum multi permoveantur ut instrumenta et Exercitia illa spiritalia adhibeant unde cognoscere intusque in animis suis persentire possint divinam voluntatem cui magis sese accommodantes quam propriis affectibus dicant: Domine, ecce adsum, quid vis faciam? mitte me quo volueris »,319S. FRANCISCI XAVERII Epistula ad socios Romae incolentes, ex urbe Cochin data die 15 ian. 1544: Monumenta Historica Societatis Iesu, 67 (1944) 166-167. similesque aliae innumerabilium animarum sanctarum testificationes, missionariam patefaciunt inextinguibilem contentionem, qua notatur vita consecrata et designatur.
Vita Consecrata
Notae
- 315. Cfr. Propositio 37, A.
- 316. Cfr. Lumen Gentium, 46;PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 69.
- 317. Cfr. Lumen Gentium, 44.46.
- 318. Cfr. Ad Gentes, 18.40.
- 319. S. FRANCISCI XAVERII Epistula ad socios Romae incolentes, ex urbe Cochin data die 15 ian. 1544: Monumenta Historica Societatis Iesu, 67 (1944) 166-167.