TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ex se vita consecrata, quae per se ipsa evangelica bona infert, ubi authentice tenetur peculiare adiumentum afferre potest provocationibus inculturationis. Cum enim sit ea signum principatus Dei Regnique, fit ipsa incitatio, quae per dialogum hominum conscientiam movere potest. Si quidem servat vita consecrata prophetici impulsus suam propriam vim, quandam intra culturam evangelicum fit fermentum habens virtutem eam purificandi et evolvendi. Id nimirum multorum sanctorum sanctarumque fasti demonstrant, qui diversis aetatibus in temporum vices penitius se insinuarunt, iis tamen non sunt absumpti, immo novas semitas suis aevis patefecerunt. Evangelicae vitae ratio insignis est fons ad novum culturae exemplar exhibendum. Quot enim conditores conditricesque, quaedam sui temporis postulata intellegentes, tametsi nonnullis cum limitibus a se agnitis, illis occurrerunt responsione, quae res culturalis innovationis facta est exhibitio. Religiosorum Institutorum religiosarumque nec non Societatum vitae apostolicae communitates enim certa et significantia culturalia proposita ministrare possunt, quando evangelicam rationem testantur vivendi in diversitate mutuam acceptionem atque exercendi auctoritatem, cum bonorum tum corporis tum animi communionem, internationalem mentem, inter congregationes sociatam operam, virorum mulierumque nostrae aetatis auditiones experiuntur. Ratio namque cogitandi vivendique illius qui Christum propius persequitur, certam parit firmamque relationis culturam, id quod contra hominem est collustrat, testificatur Deum unum bonis vim indere et completionem. Vera vicissim inculturatio efficiet ut personae consecratae evangelica praecepta radicitus teneant, ad cuiusque Instituti charisma adque illius populi ingenium quocum erit necessitudo. Hac e fertili congruentia vivendi genera effluent et pastorales rationes quae fieri poterunt germana opulentia toto pro Instituto, si quidem cum fundationis charismate et cum Spiritus Sancti congregante actione concinent. Hoc in processu, qui discretione audaciaque constat, dialogo evangelicoque impulsu, recti itineris vindex erit Sancta Sedes, cui munus demandatur culturarum evangelizationem cohortandi eiusque progressus confirmandi et effecta, quae ad inculturationem spectant, sanciendi;333Cfr. Propositio 40, B. « officium difficile est hoc magnaeque prudentiae, quia de fidelitate Ecclesiae ipsi Evangelio et Apostolica, Traditioni quaestionem ponit intra perpetuam culturarum progressionem ».334IOANNIS PAULI PP. II Ecclesia in Africa, 62.

Notae

  1. 333. Cfr. Propositio 40, B.
  2. 334. IOANNIS PAULI PP. II Ecclesia in Africa, 62.