TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ut apta ratione obviam procedatur provocationibus quas aetas nostra novae evangelizationi opponit, opus in primis est tali consecrata vita, quae a revelato Verbo continenter se patiatur appellari nec non a temporum signis.335Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 15. Magnorum virorum ac mulierum evangelizantium, qui clari prius fuerunt evangelizati, memoria docet, ut nostri temporis hominibus occurratur, necessarios esse homines Domino eiusque Evangelio amanter deditos. « Suapte vocatione propria moventur consacrati homines ut inter sui evangelizationem ac testificationem unitas compareat, inter renovationem interiorem ac fervorem apostolicum, inter exsistentiam atque actionem, dum clare demonstrant vividam semper vim ex priore binomii ullius profluere parte ».336IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Relatio ante disceptationem, 22: Diurnarium L'Osservatore Romano, diebus 3-4 oct. 1994, p. 12. Haud secus atque consueta, evangelizatio nova tum efficax erit cum ex tectis pronuntiare valebit quaecumque in intima cum Domino consortione prius erunt experta. Ad hanc igitur solida flagitantur ingenia sanctorum ardore incensa. A consecratis virus feminisque postulat nova evangelizatio plenam theologici sensus conscientiam provocationum aetatis nostrae. Haec postulata ponderentur oportet a diligenti unanimique iudicio, unde missio ipsa renovetur. In Domino Iesu annuntiando fortitudinem comitari debet fiducia de Providentiae actione, qui in mundo « omnia, adversos etiam humanos casus, in Ecclesiae bonum sapienter » disponit.337IOANNIS XXIII Oratio in sollemni sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II inauguratione, die 11 oct. 1962: AAS 54 (1962) 789. Ut in novae evangelizationis processum fructuose Instituta immittantur, magni ponderis partes agunt fidelitas erga fundatoris charisma, cum iis coniunctio qui eidem in Ecclesia operi sese devovent, praesertim cum Pastoribus, atque adiutrix opera cum hominibus cunctis bonae voluntatis consociata. Id secum fert ut Spiritum intellegamus unumquodque Institutum rogantem, sive illis in regionibus ubi magni progressus extemplo non prospiciuntur, sive in aliis regionibus, ubi feliciter res restitui praenuntiatur. Omnibus in locis rerumque adiunctis ardentes sint personae consecratae Dominum Iesum nuntiatrices, conditorum conditricumque menti fideles, paratae ad respondendum cum sapientia postulatis evangelicis quae ex inquieto hominis corde eiusque impellentibus necessitatibus oriuntur.

Notae

  1. 335. Cfr. PAULI VI Evangelii Nuntiandi, 15.
  2. 336. IX COETUS GENERALIS ORDINARII SYNODI EPISCOPORUM Relatio ante disceptationem, 22: Diurnarium L'Osservatore Romano, diebus 3-4 oct. 1994, p. 12.
  3. 337. IOANNIS XXIII Oratio in sollemni sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II inauguratione, die 11 oct. 1962: AAS 54 (1962) 789.