Nostro in orbe, ubi saepius amissa videntur Dei vestigia, valida deposcitur prophetica testificatio ex consecratis personis. Ante omnia in Dei principatu affirmando versabitur bonorumque venturorum, prout ex sequela et imitatione elucet Christi casti pauperis et oboedientis, omnino Patris gloriae dediti nec non fratrum ac sororum amori. Prophetia iam est ipsa fraterna vita agens in societate quae, licet huius rei sibi nonnumquam non sit conscia, valde desiderat fraternitatem sine finibus. Proprium erga charisma fidelitas consecratas incitat personas ut omni loco excellens reddant testimonium cum peculiari candore prophetae qui neque vitam periculo obicere dubitat. Praecipua vero persuadendi vis prophetiae additur ex congruentia inter nuntium ac vitam. Suo in Ecclesia et mundo muneri fideles erunt consecratae personae, si sincere valebunt sine intermissione recognoscere se ipsas ad Verbi Dei lumen.356Cfr. Propositiones 15, A et 39, C. Hoc proinde modo locupletare poterunt ceteros fideles charismaticis bonis receptis, dum vicissim se permoveri sinent propheticis provocationibus ex aliis Ecclesiae partibus orientibus. His in permutatis donis, ubi plena consensio cum Magisterio ac disciplina Ecclesiae praestatur, Spiritus actio effulgebit qui illam « in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit ».357Cfr. Lumen Gentium, 4; Presbyterorum Ordinis, 2.
Vita Consecrata
Notae
- 356. Cfr. Propositiones 15, A et 39, C.
- 357. Cfr. Lumen Gentium, 4;Presbyterorum Ordinis, 2.