A Patribus synodalibus vehementer prophetica elata est consecratae vitae indoles. Fingitur enim ipsa veluti singularis quidam modus participandi propheticum Christi officium quod cum universo Dei Populo Spiritus communicat. Hoc prophetae opus vitae consecratae insitum est qua tali propter radicalem sequelae Christi naturam indeque proficiscentem deditionem ipsi missioni qua signatur. Partes quidem signi, quas consecratae vitae Concilium Vaticanum II assignat,351Cfr. Lumen Gentium, 44. testificatione prophetica declarantur de illo principatu quem Deus atque Evangelii bona occupant in vita christiana. Ob tale enim primatum nihil anteferri potest singulari amori in Christum ac pauperes in quibus Ille vivit.352Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Oratio habita inter sollemnem concelebrationem ob conclusionem IX Coetus Ordinarii Synodi Episcoporum, 3, die 29 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 572. In Elia, animoso propheta Deique amico, Ecclesiae Patres vitae religiosae monasticae exemplar conspexerunt.353Cfr. S. ATHANASII Vita Antonii, 7: PG 26, 854. Coram Deo ille vixit atque tacitus intuitus est ipsius transitum, pro populo intercessit eiusque fortiter voluntatem praedicavit, Dei iura defendit atque in pauperum tutelam insurrexit contra mundi huius potentes.354Cfr. 1 Reg. 18-19. In Ecclesiae historia, iuxta ceteros christianos viri mulieresque Deo sacrati non defuerunt, qui, singulari ex spiritus munere, verum propheticum expleverunt ministerium, Dei nomine omnibus loquentes atque etiam ipsis Ecclesiae Pastoribus. Ex Deo vera oritur prophetia, ex amica cum Eo coniunctione, ex intenta Verbi eius auditione variis in historiae eventibus. Suo in pectore fervere percipit propheta ardens de Dei sanctitate studium, et cum verbum in ipso orationis dialogo semel suscepit, id vita sua et labiis gestibusque proclamat, se Dei interpretem exhibens contra malum et peccatum. Assiduam fervidamque Dei voluntatis inquisitionem postulat prophetica testificatio, magnanimam ac necessariam Ecclesiae communionem, exercitationem spiritalis discretionis nec non veritatis amorem. Profertur etiam eorum repudiatione quae divino arbitrio obsistunt novarumque viarum investigatione, unde in historia Evangelium ad effectum perducatur proposito Dei Regno.355Cfr. Propositio 39, A.
Vita Consecrata
Notae
- 351. Cfr. Lumen Gentium, 44.
- 352. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Oratio habita inter sollemnem concelebrationem ob conclusionem IX Coetus Ordinarii Synodi Episcoporum, 3, die 29 oct. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 2 (1994) 572.
- 353. Cfr. S. ATHANASII Vita Antonii, 7: PG 26, 854.
- 354. Cfr. 1 Reg. 18-19.
- 355. Cfr. Propositio 39, A.