Propheticutn munus consecratae vitae illicitur tribus praecipuis provocationibus Ecclesiae ipsi intentis: sempiterna sunt quidem officia quae tamen novis sub formis proponuntur atque etiam fortasse severioribus, a nostri temporis societate, saltem quibusdam in orbis regionibus. Tangunt ipsa recta via paupertatis castitatis et oboedientiae consilia evangelica, dum Ecclesia simul atque particulatim personas consecratas incitant ut in lucem proferant eorumque altum sensum anthropologicum testentur. Horum enim consiliorum electio tantum abest ut bona reapse humana minuat ut, contra, se tamquam eorum transformationem exhibeat. Non sunt consilia evangelica habenda velut negatio bonorum in sexus usu insitorum neque in legitima voluntate res possidendi aut de se libere decernendi. Hae inclinationes, quippe quae naturae innitantur, ex se bonae quidem sunt. Humana tamen natura, peccato originali sauciata, periculo exponitur ne illas ad effectum illegitime traducat. Castitatis paupertatis oboedientiae professio admonitio fit ne a peccato originali vulnera inducta subaestimentur, atque bonorum creatorum momentum quidem affirmans, illa relativa reddit Deum indicans uti bonum absolutum. Ita profecto consilia sectantes evangelica, dum sanctimoniam sibi persequuntur, proponunt ipsi, ut ita dicatur, pro hominum genere « spiritalem curationem », quandoquidem idololatriam rerum creatarum repudiant et Deum vivum quadamtenus visibilem praestant. Vitae humanae atque ipsi etiam ecclesiali vitae benedictio vita consecrata est, praesertim difficilioribus temporebus.