Provocatio prima exoritur e cultura voluptuaria quae ab omni obiectiva morali norma sexus usum dissolvit, quem saepius in lusum ac fructum redigit, dum cuidam instinctus idololatriae indulget, conspirantibus communicationis socialis instrumentis. Huius condicionis consectaria omnium oculis apparent: omnium generum violationes quas innumeri dolores animi et mentis tum in singulis hominibus tum in familiis comitantur. Respondet consecrata vita praesertim castitatem perfectam laetanter exsecuta veluti testificationem potentiae amoris Dei in humanae condicionis infirmitate. Testatur consecrata persona quod fieri non posse creditur a pluribus, adiuvante Domini Iesu gratia, effici posse, ac revera homines liberare. Ita, in Christo amare quis Deum toto corde potest, illum omni alii amori praeponens, atque ita cum Dei libertate omnem amare creaturam! Hodie magis quam alias umquam necessaria est haec testificatio idcirco quod tam paulum ab hodiernis hominibus comprehenditur. Omnibus hominibus ipsa praebetur - iuvenibus et sponsis, coniugibus et christianis familiis - ut comprobetur amoris Dei vim magna patrare posse omnino inter amoris humani fortunas. Testificatio haec pariter crescenti satisfacit necessitati interioris cuiusdam perspicuitatis in hominum necessitudinibus. Vitam consecratam ostentet oportet nostrae aetatis hominibus castitatis exempla quam viri ac feminae vivant in se aequabilitatem demonstrantes et sui dominationem, alacritatem rerum gerendarum et psychologicam affectivamque maturitatem.359Cfr. Perfectae Caritatis, 12. Ob hoc testimonium humanum amori additur certum directionis punctum quod consecrata persona attingit trinitarium amorem contemplans in Christo revelatum. Quandoquidem in hoc mergitur mysterio eadem persona sibi videtur ad extremum universumque amorem idonea, qui virtutem ei tribuit dominatus in se nec non disciplinae necessariae ne in sensuum instinctuumque incidat servitutem. Sic laetitiae libertatisque experientia videtur consecrata castitas. Fide in resuscitatum Dominum illuminata nec non caelorum novorum ac terrae novae exspectatione360Cfr. Apoc. 21, 1. praetiosas praestat impulsiones pro educatione ad castitatem debitam in aliis quoque vitae statibus.
Vita Consecrata
Notae
- 359. Cfr. Perfectae Caritatis, 12.
- 360. Cfr. Apoc. 21, 1.