In occidentali orbe aliae complures vitae religiosae institutiones aetatum decursu effloruerunt, in quibus innumerabiles homines, saeculum respuentes, per publicam consiliorum evangelicorum professionem Deo sese tradiderunt, pro peculiari charismate et in stabili quadam vitae communis forma21Cfr. Propositio 4. ad multiplex populi Dei apostolicum ministerium. Eiusmodi sunt variae familiae Canonicorum Regularium, Ordines mendicantes, Clerici Regulares atque generatim virorum ac mulierum religiosae Congregationes apostolicae operae missionalique destinatae et operibus multiplicibus quae excitare potuit christiana caritas. Mirabiliter varia est testificatio, in qua quasi in speculo referuntur multiplicia dona fundatoribus ac conditricibus a Deo distributa, qui, Spiritus Sancti impulsui oboedientes, interpretari temporum signa scierunt ac illuminata mente necessitatibus respondere paulatim exorientibus. Eorum ingredientes vestigiis tot alii sermone et opere studuerunt Evangelium sua in vita quasi corpore induere, ut sua quisque aetate revocarent vivam Iesu praesentiam qui insigniter est Consecratus et Apostolus Patris. Ideo religiosi religiosaeque necesse est quoque saeculo se ipsi in Christo Domino tamquam in speculo contueantur suaque in precatione altam cum Eo sensuum communionem alant,22Cfr. Phil. 2, 5-11. unde omnis eorum vita penetretur animo apostolico et omnis pariter industria apostolica contemplatione pervadatur.23Cfr. Propositio 7.
Vita Consecrata
Notae
- 21. Cfr. Propositio 4.
- 22. Cfr. Phil. 2, 5-11.
- 23. Cfr. Propositio 7.