TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ad contemplationem omnino tendentia Instituta, quae ex mulieribus vel viris consistunt, rationem Ecclesiae gaudendi ministrant atque caelestium gratiarum fontem. Sua enim vita et industria sodales religiosi Christum in monte imitantur orantem, dominatum Dei in historiam testificantur, gloriam futuram ante tempus faciunt. In solitudine et silentio per Verbi Dei auditionem, divini cultus celebrationem, sui ipsorum asceticam exercitationem, per orationem, mortificationem caritatisque fraternae communionem, vitam suam totam navitatemque informant ad Dei contemplationem. Ecclesiali itaque communitati insignem amoris Ecclesiae suum erga Dominum testificationem praestant, atque arcana fecunditate apostolica conferunt ad expansionem Populi Dei.19Cfr. Perfectae Caritatis, 7; Ad Gentes, 40. Optare propterea licet ut maiorem usque disseminationem iuniores apud Ecclesias experiantur vitae contemplativae multiformes rationes veluti declaratio planae insertionis Evangelii, illis maxime in orbis regionibus ubi latius aliae religiones sparsae sunt. Hoc efficaciter testari sinet vigorem traditionum christianae ascesis atque mysticae doctrinae atque favebit ipsi interreligioso dialogo.20Cfr. Propositio 6.

Notae

  1. 19. Cfr. Perfectae Caritatis, 7;Ad Gentes, 40.
  2. 20. Cfr. Propositio 6.