TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Re quidem vera priusquam pauperibus deserviat, iam in semet paupertas evangelica bonum ipsa est, quandoquidem primam omnium Beatitudinum in Christi pauperis imitatione recolit.361Gr. Propositio 18, A. Primum enim eius officium est Deum testificari uti veras cordis humani divitias. At idcirco hanc ob causam vehementer omnino cultum mammonae denuntiat se ponens tamquam propheticam appellationem ante illam societatem quae in tot orbis opulentioribus partibus in periculo est ne moderationis sensum amittat ipsamque rerum significationem. Ea de causa hodie magis quam antehac respicitur eius admonitio etiam ab iis qui, intellegentes huius orbis opes copiasque circumscribi, rerum creatarum observantiam invocant et custodiam per minorem rerum consummationem, per sobrietatem atque iniunctionem necessariorum frenorum cupiditatibus singularibus. Ab hominibus consecratis petitur igitur renovata ac concitata evangelica testificatio abnegationis et sobrietatis intra genus quoddam vitae fraternae quae simplicitatis et hospitalitatis normis gubernetur, etiam uti illis omnibus exemplum qui ad proximorum necessitates se indifferentes gerunt. Comitabitur nimirum hoc testimonium potissimus pro pauperibus amor declarabiturque illud insigniter participatione ipsa vitae condicionum in quibus versantur maxime destituti. Non paucae communitates vivunt et agunt inter egenos atque exclusos, quorum complectuntur statum, coniunctimque dolores pericula difficultates patiuntur. Prolixi sunt annales contexti evangelica solidarietate et heroica deditione consecratorum hominum, his potissimum annis altarum in orbe conversionum atque iniuriarum magnarum, spei ac deceptionum, praestantium victoriarum ac tristium calamitatum. Nec minus praestantes sunt conscriptae paginae et adhuc conscribuntur ab innumerabilibus consecratis personis a quibus plene propria ducitur vita « abscondita... cum Christo in Deo »362Col. 3, 3. ad mundi salutem sub signo gratuitae operae et propriae vitae in causis collocatae parum cognitis minusque etiam laudatis. Has per multiplices formas et inter se complentes, particeps est consecrata vita maxime paupertatis Domini ipsius suumque proprium explet munus in salutifero incarnationis Eius mysterio nec non redemptricis mortis.363Cfr. Perfectae Caritatis, 13.

Notae

  1. 361. Gr. Propositio 18, A.
  2. 362. Col. 3, 3.
  3. 363. Cfr. Perfectae Caritatis, 13.