TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ab illis libertatis notionibus profluit tertia provocatio quae principalem hanc humanam proprietatem de necessaria ipsius subtrahunt coniunctione cum veritate regulaque morali.364Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 31-35. Revera libertatis cultus solidum est bonum quod penitus cum personae humanae observantia sociatur. Quis est quin percipiat ad quae enormia iniustitiae, quin immo et violentiae consectaria in singulorum hominum populorumque vita perversus libertatis perducat abusus? Efficaciter tamen huic rei oboedientia respondet, qua consecrata vita distinguitur. Oboedientiam enim Christi erga Patrem vivo maxime modo illa revocat, atque ab eius proficiscens mysterio testatur inter se oboedientiam ac libertatem haud pugnare. Etenim Filii ipse affectus recludit libertatis humanae arcanum veluti oboeditionis iter voluntati Patris ipsumque oboedientiae mysterium tamquam iter progredientis consecutionis verae libertatis. Hoc ipsum mysterium cupit persona consecrata nominatim suo hoc voto indicare. Eo etiam declarare vult conscientiam filialis necessitudinis, ex qua Patris voluntatem amplectitur velut cibum cotidianum,365Cfr. Io. 4, 34. suam ut firmitudinis petram, suam laetitiam, firmamentum suum et refugium.366Cfr. Ps. 18 (17), 3. Praeterea crescere se demonstrat plena in veritate de se, dum usque colligatur cum suae exsistentiae origine, perindeque maximae consolationis praebet nuntium: « Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum ».367Ps. 119 (118), 165.

Notae

  1. 364. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Veritatis Splendor, 31-35.
  2. 365. Cfr. Io. 4, 34.
  3. 366. Cfr. Ps. 18 (17), 3.
  4. 367. Ps. 119 (118), 165.