TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Praecipuum vero instrumentum quo cum Domino alitur efficaciter coniunctio est sine dubitatione liturgia sacra, at potissimum eucharistica Celebratio nec non Liturgia Horarum. Ante omnia « in Sanctissima... Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur ipse scilicet Christus Pascha nostrum panisque vivus per Carnem suam Spiritu Sancto vivificantem vitam praestans ».384Presbyterorum Ordinis, 5. Quod in ecclesiali vita est cor idem profecto etiam in consecrata vita. Quo pacto persona per consiliorum evangelicorum professionem vocata ad Christum eligendum uti unicum vitae suae sensum non cuperet non inire cum Eo altiorem usque necessitudinem per cotidianam illius Sacramenti participationem quod eum reddit praesentem, illius sacrificii quo amoris donum in Calvariae loco praestitum completur, tandem convictus qui Dei populum peregrinantem nutrit et sustinet? Suapte natura medium vitae consecratae locum obtinet Eucharistia, ut pro singulis sodalibus ita pro communitate. Viaticum cotidianum est spiritalitatisque fons singulis membris et universo Instituto. In ea destinatur unusquisque consecratus ut paschale Christi vivat mysterium utque cum Eo se consociet propriam Patri offerens vitam per Spiritum. Assidua et diuturna Christi in Eucharistia praesentis adoratio iterari sinit quadamtenus Petri experientiam in Transfiguratione: « Bonum est nos hic esse ». Celebrando autem Corporis et Sanguinis Domini mysterium unitas et caritas confirmantur et augentur eorum qui suam Deo devoverunt vitam. Secundum Eucharistiam, atque arte cum ea cohaerens, Liturgia Horarum sive in communitate celebrata sive pro cuiusque Instituti natura singillatim, coniuncta cum totius Ecclesiae precatione, vocationem etiam illuminat ad laudem et intercessionem quae consecratarum personarum est propria. Intimum ad eandem Eucharistiam vinculum indicat etiam officium perpetuae conversionis ac necessariae emendationis quas in Reconciliationis sacramento consecrati homines perficiunt. Per crebrum hunc cum Dei misericordia congressum purgant renovantque cor suum, et per humilem peccatorum confessionem illustrant sui coniunctionem cum Eo; laetifica condonationis sacramentalis experientia in communi fratrum ac sororum itinere docilem reddit animum et ipsum officium ad maiorem usque fidelitatem incitat. Permagno auxilio ut quis in Evangelii via progrediatur, praesertim formationis tempore aliisque praestantioribus vitae momentis, est fidens et humilis usus consultationis spiritalis per quam adiuvatur persona ut Spiritus motibus alacriter respondeat et ad sanctitatem firmiter se dirigat. Universos denique cohortamur consecratos homines ut secundum proprias traditas consuetudines, cotidie cum Virgine Maria spiritalem communionem renovent cum eaque Filii mysteria, praesertim Sanctum Rosarium recitantes, denuo percurrant.

Notae

  1. 384. Presbyterorum Ordinis, 5.