TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Primus omnis spiritalis christianae fons est Dei Verbum. Cum Deo vivente singularem necessitudinem ipsa alit cumque eius salutifera voluntate et sanctificante. Qua de causa iam ab ipso vitae consecratae Institutorum ortu, maxime vero monasticae vitae, plurimi aestimata est semper lectio divina. Eius quidem beneficio transit Dei Verbum in vitam supra quam lumen iacit sapientiae quae Spiritus est munus. Licet omnis Scriptura sit « utilis ad docendum »3772 Tim. 3, 16. atque « vitae spiritualis fons purus et perennis »,378Dei Verbum, 21; cfr. Perfectae Caritatis, 6. Novi tamen Testamenti scripta, cum primis Evangelia, sunt singulariter veneranda, quae « sunt cor omnium Scripturarum ».379Catechismus Catholicae Ecclesiae, 125; cfr. Dei Verbum, 18. Personis itaque consecratis plurimum proderit suam in perpetuam meditationem destinare evangelicos locos nec non reliqua Novi Testamenti scripta, quae Christi Virginisque Mariae verba atque exempla collustrant nec non apostolicam vivendi formam. Ad ea continenter fundatores et fundatrices sese revocaverunt vocationes accipientes et charisma munusque sui Instituti discernentes. Magnae praeterea utilitatis est communitaria Bibliorum ponderatio. Secundum facultates vitaeque communitatis condiciones peracta ipsa ad laetificam perducit communicationem illarum divitiarum quae ex Dei Verbo hauriuntur et ob quas fratres sororesque simul crescunt et inter se adiuvant ut in spiritali progrediantur vita. Decet immo hanc proponi consuetudinem aliis etiam Populi Dei membris, presbyteris et laicis, consentaneis proprio charismati modis scholas provehendo orationis, spiritalitatis et lectionis precationis Scripturarum, in qua Deus « homines tamquam amicos alloquitur380Cfr. Ex. 33, 11; Io. 15, 14-15. et cum eis conversatur,381Cfr. Bar. 3, 38. ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat ».382Dei Verbum, 2. Ex Verbi Dei ponderatione ac potissimum Christi mysteriorum, quem admodum spiritalis docet traditio, oriuntur contemplationis maior vis atque apostolicae actionis ardor. Tum in religiosa vita contemplativa tum etiam in apostolica, opera magna semper effecerunt viri ac mulieres precationi vacantes voluti veri Dei voluntatis interpretes atque exsecutores. Ex Dei Verbi celebratione necessariam hauserunt lucem ad illam prudentiam singularem atque communitariam unde adiuti sunt ut in temporum signis vias Domini conquirerent. Ita sibi genus quasi quoddam supernaturalis instinctus sunt adepti, per quem licuit non se accommodare ad saeculi mentem, verum suum renovare animum ut Dei voluntatem dispicerent, quod ei est « bonum et bene placens et perfectum ».383Rom. 12, 2.

Notae

  1. 377. 2 Tim. 3, 16.
  2. 378. Dei Verbum, 21;cfr. Perfectae Caritatis, 6.
  3. 379. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 125;cfr. Dei Verbum, 18.
  4. 380. Cfr. Ex. 33, 11;Io. 15, 14-15.
  5. 381. Cfr. Bar. 3, 38.
  6. 382. Dei Verbum, 2.
  7. 383. Rom. 12, 2.