Quemadmodum praeteritis temporibus noverant personae consecratae se omnibus rationibus committere evangelizationis ministerio, ingeniose difficultatem vincentes, ita hodie novo quodam modo eas sollicitat ipsa necessitas Evangelii testificandi per communicationis socialis instrumenta. Iam sumpserunt sibi eadem haec instrumenta potestatem res diffundendi per totum cosmum adhibitis artificiis valentissimis, quibus omnis attingi potest orbis particula. Quotiens maxime sui ex Instituti charismate in hac operantur regione consecrati homines, officio tenentur ut amplam cognitionem sibi adipiscantur sermonis ipsius horum instrumentorum proprii, ut de Christo efficaciter alloqui valeant nostri temporis homines, quorum « gaudium et spes, luctus et angor »394Ibid. 1. аb iis enucleentur, sicque pariter societari aedificandae conducere valeant in qua ad Deum peregrinantes omnes fratres se esse percipiant sororesque. Vigilandum nihilominus est de errato horum instrumentorum usu propter miram persuadendi potentiam qua utuntur. Decet minime tegere difficultates quae hinc in ipsam defluere possunt consecratam vitam; illuminato potius iudicio necesse est occurratur illis.395Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 34, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 42-43. Ecclesiae responsio est in primis institutoria: illuc enim spectat ut modus rectae intellegentiae virium dynamicarum nec non intenta aestimatio ethica divulgationum foveantur, sicut et acceptio sanarum consuetudinum in iis fruendis.396Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ob XXVIII diem communications socialis, die 24 ian. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 183 ss. Hoc in educandi opere, quod prudentes receptores communicatoresque peritos conformare debet, invitantur personae consecratae ut suam subiungant propriam testificationem de omnium rerum visibilium relativa indole, dum fratres adiuvant ad eas secundum Dei consilium recte iudicandas pariterque etiam ut liberentur a captatione rapaci spectaculi huius mundi transeuntis.397Cfr. 1 Cor. 7, 31. Omnis conatus hac in regione nova et tanti momenti sustentandus est ut Christi Evangelium etiam per haec recentiora instrumenta resonet. Ad adiutricem suam praestandam operam parata esse oportet varia Instituta viribus opibus hominibus conferendis, ut variis in socialium communicationum provinciis communia impleantur cogitata. Praeterea consecratae personae, praesertim saecularium Institutorum sodales, suum libentes adiungant ministerium, pro datis pastoralibus occasionibus, etiam ad religiosam formationem eorum qui praesunt et qui utuntur communicationibus socialibus publicis vel privatis, ut ex altera parte damna fugiantur quae vitiatus instrumentorum usus importat, ex altera vero excellentior divulgationum species adiuvetur, nuntia disseminando legem moralem observantia humanisque christianis bonis opulenta.
Vita Consecrata
Notae
- 394. Ibid. 1.
- 395. Cfr. CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE Instructio La vita fraterna in comunità « Congregavit nos in unum Christi amor », 34, die 2 febr. 1994. Città del Vaticano 1994, pp. 42-43.
- 396. Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ob XXVIII diem communications socialis, die 24 ian. 1994: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVII, 1 (1994) 183 ss.
- 397. Cfr. 1 Cor. 7, 31.