TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ad Patrem directa a Christo ante Passionem precatio ut discipuli discipulaeque in unitate permanerent,398Cfr. Io. 17, 21-23. in Ecclesiae precibus actionibusque etiam nunc perseverat. Quo modo ad vitam consecratam vocati se non implicari sentire possunt? Disiunctionis vulnus quod inter christifideles adhuc exsistit atque ipsa necessitas precandi et operandi ut omnium christianorum unitas propellatur in Synodo maxime notata sunt. Acutus oecumenicus sensus in consecratis hominibus et mulieribus etiam conscientia incenditur apud alias Ecclesias et christianas Communitates ecclesiales servari et florere monachismum, prout in Ecclesiis Orientalibus fit, aut consiliorum evangelicorum professionem renovari, quemadmodum in Anglicana Communione accidit nec non in Reformationis Communitatibus. Intimum vitae consecratae vinculum cum oecumenismi causa collustravit Synodus nec non prementem necessitatem intentioris hac in re testificationis. Si enim oecumenismi anima est precatio atque conversio,399Cfr. IOANNIS PAULI РP. II Ut Unum Sint, 21. nihil dubii est quin vitae consecratae Instituta nec non apostolicae vitae Societates peculiari teneantur officio hoc opus agendi. Postulatur idcirco vehementer ut in vita consecratorum ampliora aperiantur spatia oecumenicae precationi atque testimonio vere evangelico, ut Spiritus Sancti virtute moenia divisionum praeiudiciorumque inter christianos dirui possint.

Notae

  1. 398. Cfr. Io. 17, 21-23.
  2. 399. Cfr. IOANNIS PAULI РP. II Ut Unum Sint, 21.