TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

In matrimonio sensum etiam experimur ad unam tantum personam omnino pertinendi. Coniuges provocationem et anhelitum insimul senescendi ac pereundi sumunt, fidelitatem Dei sic referentes. Firmum hoc consilium, quod quandam vivendi rationem designat, est «interior necessitas ipsius foederis coniugalis»380Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 11: AAS 74 (1982), 93. est, quia «qui consilium non iniit amandi semper difficulter unum diem sincero corde amare potest».381Id., Homilia in sancta Missa pro familiis Cordubae in Argentina habita (8 Aprilis 1987), 4: Insegnamenti 10/1 (1987), 1161-1162. Hoc autem nullam haberet significationem spiritualem, si tantum de lege leviter ageretur excepta. Ac cor pertinet quod Deus tantum videt in abscondito (cfr Mt 5,28). Cotidie mane, cum surgitur, consilium hoc fidelitatis, quodcumque intra diem accidit, coram Deo renovatur. Et cum quisque cubitum abit, exsurgere exspectat dum hanc vicem continuet, Domini auxilio confisus. Coniunx quisque sic alteri signum est et instrumentum propinquitatis Domini, qui nos numquam desolat: «Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28, 20).

Est ubi amor coniugum maximam attingat liberationem et locus fiat probae libertatis: cum vero quisque comperit alterum suum non esse mancipium, sed possessorem multo superiorem habere, unicum Dominum suum. Nemo sibi vindicare potest animi penetralia personae amatae se possidere, cuius medium locum vitae Ipse tantum potest occupare. Pariter realitatis spiritualis notio efficit, ut coniunx nullo modo efflagitet alterum ipsius necessitates plene implere. Utriusque iter spiritale – sicuti Theodoricus Bonhoeffer optime explanabat – alterum adiuvet oportet ad alterius effictam speciminis rationem amovendam382Cfr Gemeinsames Leben, München 1973, 18 (versio Italica:La vita comune, Brixiae 1973, 46). et desinat exspectare ab altero quod tantum est divini amoris. Hoc vero interiorem postulat spoliationem. Spatium exclusivum, quod quisque coniugum servat ad sui ipsius conversationem cum Deo, non modo vulneribus convictus indulget sanandis, sed etiam propriae vitae significationi inveniendae in amore Dei. Actionem Spiritus cotidie invocare necesse habemus, ut libertas haec interior exstare possit.

Notae

  1. 380. Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 11: AAS 74 (1982), 93.
  2. 381. Id., Homilia in sancta Missa pro familiis Cordubae in Argentina habita (8 Aprilis 1987), 4: Insegnamenti 10/1 (1987), 1161-1162.
  3. 382. Cfr Gemeinsames Leben, München 1973, 18 (versio Italica:La vita comune, Brixiae 1973, 46).