Vobis, adulescentes, dicimus: Si Domini animadvertitis vocationem, ne eam repudiaveritis! Fortiter potius inseritote vos in sanctimoniae motus, quos sancti sanctaeque illustres ad Christi sequelam patefecerunt. Magna aetatis vestrae desideria excolite, verum alacriter etiam Dei consilio de vobis adhaerescite, si quidem vos Ille invitat ut in consecrata vita sanctitatem quaeratis. Omnia Dei opera in orbe admiramini, at oculos in res potius dirigere noveritis quae numquam sunt interiturae. Beneficium fidei atque industriae multitudinum iuvenum consecratorum exspectat tertium millennium, quo tranquillior reddatur hominum orbis atque aptior ad Deum recipiendum et in Illo cunctos eius filios ac filias.