TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Ad vos Nos convertimus, christianae domus. Gratias Domino, parentes, habetote si ad consecratam vitam aliquem vestrum filium filiamve vocavit. Censendum est, sicut et semper fuit, decus magnum si domum aliquam respexit Dominus indeque quendam eius sodalem elegit, ut eum moveat ad vitam consiliorum evangelicorum ineundam! Voluntatem fovete Domino aliquem vestrorum liberorum donandi, ut inde Dei Amor inter homines crescat. Quis coniugalis amoris fructus hoc ipso pulchrior esse poterit? Recordari oportet si parentes ipsi bona evangelica vivendo non impleant, adulescentes et adulescentulas difficulter percipere vocationem posse, perspicere sacrificiorum necessitatem ferendorum, pulchritudinem metae attingendae concipere. Accidit enim in familiis ut primum bonorum evangelicorum experimentum iuvenes faciant tum etiam illius amoris qui Deo sese dicat ac ceteris. Pariter necesse est ad responsalem suae libertatis usum instituantur ut possint parati esse ad altissimas vivendas spiritales veritates suam secundum vocationem. Vos obsecramus, christianae domus, ut per precationem vitamque sacramentalem Domino coniunctae, sedes sitis vocationibus suscipiendis idoneae.