Omnibus viris et mulieribus, qui vocem Nostram audire voluerint, hanc protendere volumus invitationem ut vias ad Deum vivum verumque ducentes etiam in curriculis signatis vita consecrata inquirant. Hoc testificantur personae consecratae: « Quicumque Christum sequitur, Hominem perfectum, et ipse magis homo fit ».419Gaudium et Spes, 41. Quot ex iis inclinatae sunt perguntque se inclinare veluti boni Samaritani in fratrum ac sororum innumerabilia vulnera quos sua offendunt in via! Has respicite a Christo arreptas personas quae in ipsa sui dominatione, quam gratia et Dei amor sustentant, remedium demonstrant contra possidendi cupidinem ac fruendi et dominandi. Nolite oblivisci charismatum quae mirabiles « Dei inquisitores » conformaverunt ac hominum benefactores, quae certas straverunt vias iis qui animo sincero Deum quaerunt. Multitudinem intuemini sanctorum hoc genere vitae maturatorum, ponderate beneficia heri hodieque hominibus ab illis adlata qui Deo se dedicaverunt! Nonne egeat orbis hic noster laetis testibus ac prophetis beneficae Dei amoris potentiae? Nonne etiam virorum feminarumque indiget mundus qui vita sua atque industria serere pacis ac fraternitatis semina noverunt?420Cfr. PAULI VI Evangelica Testificatio, 53; Evangelii Nuntiandi, 69.
Vita Consecrata
Notae
- 419. Gaudium et Spes, 41.
- 420. Cfr. PAULI VI Evangelica Testificatio, 53;Evangelii Nuntiandi, 69.