TheoFonsAd fontes fidei

Vita Consecrata

VC · Adhortatio apostolica · Ioannes Paulus II · 1996 · LA · 112 paragraphi · vatican.va ↗

Vobis autem in primis, viri ac feminae consecrati, finem facientes Exhortationis huius Nostrae fidentes Nostram intendimus vocem: penitus vestram exsequimini Deo factam devotionem, ne huic mundo divinae venustatis deficiat radius unde humanae exsistentiae collustretur via. Christiani, in opera huius mundi et curas inserti, sed ad sanctitatem et ipsi vocati, in vobis deprehendere debent purificata corda quae per fidem Deum « vident » dociles nempe homines Spiritus Sancti impulsui qui expedite progrediuntur charismati fideles vocationis ac missionis. Suscepisse vos probe novistis continuae conversionis iter, deditionis unicae Dei amori ac fratrum, ut gratiam clarius usque testificemini qua christiana commutetur vita. Veros Christi testes mundus quaerit atque Ecclesia. Consecrata autem vita donum est quod Deus profert ut ante omnium oculos « unum necessarium »421Luc. 10, 42. constituatur. Testimonium vita propria Christo reddere et operibus et verbis exsistit peculiare vitae consecratae in Ecclesia et orbe munus. Scitis cui credideritis:422Cfr. 2 Tim. 1, 12. tribuite ei omnia! Se decipi non sinunt adulescentes: ad vos enim accedentes cernere cupiunt quod alibi non conspiciunt. Interminatum vobis in aetatem proximam est officium: iuniores praesertim consecrati suam testantes consecrationem adducere aequales possunt ad eorum renovandam vitam.423Cfr. Propositio 16. Flagrans in Iesum Christum amor validum est reliquis iuvenibus invitamentum quos sua ex benignitate vocat ut se proxime ac semper sequantur. Nostrae aetatis homines in consecratis personis dispicere cupiunt laetitiam quae eх eo venit quod cum Domino manent. Vivite ergo fideles vestro erga Deum officio, consecratae personae, seniores ac iuniores, mutuo inter vos aedificantes vicissimque sustentantes. Quamvis difficultates subsint in quas nonnumquam incidere potuistis, atque vitae consecratae aestimatio secundum certam publicam hominum opinationem decreverit, officio tamen tenemini ut viros ac mulieres nostrorum dierum sursus cohortemini qui oculos in altum tollant neve se cotidianis negotiis obrui patiantur, sed a Deo abripi sinant atque eius Filii Evangelio. Non obliviscemini modo maxime proprio posse vos ac dicere debere non modo vos esse Christi, sed « Christum esse »!424S. AUGUSTINI In Ioannis Evangelium, XXI, 8: PL 35, 1568.

Notae

  1. 421. Luc. 10, 42.
  2. 422. Cfr. 2 Tim. 1, 12.
  3. 423. Cfr. Propositio 16.
  4. 424. S. AUGUSTINI In Ioannis Evangelium, XXI, 8: PL 35, 1568.